Charter Document - 04060230

Charter Document - 04060230


Charter Number: 04060230
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1285
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Universis presentis scripti inspectoribus Volricus de Hoeste noticiam subscriptorum Noverint universi tam presentes quam posteri quod ego sano corpore ac sufficienti deliberacione prehabita molendinum dicti Diemin in Harde apud flumen Lvterach situm quod apud virum discretum dominum Rvodolfum de Rinegge II legitime conparavi pauperibus domus hospitalis in Lindaugia in remedium anime mee pleno iure contuli et donavi renunciando tam pro me quam pro meis heredibus omni impetioni ac iuri quod mihi vel ipsis heredibus in predicto molendino vel in suis pertinenciis nunc conpetit vel posset conpetere aliqualiter in futurum Huius rei testes sunt dominus Mar viceplebanus in Lindaugia Volr minister ibidem Liv scolasticus Her Sender Johannes Strubi et alii quam plures Ne autem predicta per alicuius calumpniam valeant infirmari et ut robur habeant in convulsum preis sens instrumentum sigillo meo memoratis pauperibus tradidi communitum Datum et actum anno domini MCCLXXX quinto XVII kal iulii indictione XIII