Charter Document - 04060229
Charter Number: | 04060229 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense IV [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1285 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Universis bone voluntatis hominibus presentibus innotescat quod vir discretus et providus Hermannus de Landemberg marschalckus necnon domina Agnes uxor sua non inprovide saluti animarum suarum cupientes intendere calicem quem decem marcis iusto precio taxare possumus compararunt ipsumque per virum honorandum dominum Volrichum de Landemberch thesaurarium ecclesie Beronensis nostro monasterio sancti Galli transmiserint divineque retribucionis intuitu obtulerunt ut apud nostrum monasterium ob divini cultus decorem et incrementum perpetuo et incommutabiliter remaneat et conservetur Nos vero ipsos omnium orationum et bonorum que per nos aut nostros successores fiunt in monasterio nostro iamdicto participes facimus tam in morte quam in vita et defunctis ipsis vel altero ipsorum commemoratio ipsorum apud nos et successores nostros vigere debet perpetualiter et manere Acta sunt hec anno domini MCCCLXXXX idus iun indictione XIII Romana sede vacante