Charter Document - 04060228
Charter Number: | 04060228 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense IV [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1285 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini amen Omnibus Christi fidelibus presens scriptum intuentibus nos Lvdowicus comes de Honberg et dominus in Raprehswil una cum Elizabeta domina uxore nostra et ego Hermannus plebanus ecclesie eiusdem oppidi subscripte rei noticiam cum salute Quia per mutuam temporis et humane conditionis successionem statuta mortalium et habitudines locorum sepius inpungnantur idcirco facta ipsorum secundum temporum et personarum variationem litterarum scripturis expedit renovari Pateat igitur universis tam presentibus quam futuris quod nos iurisdictionem seu conditionem super divinis habitis et habendis et altaris consecracione in cappella hospitalis pauperum siti infra muros prenominati oppidi ex bono consensu et favore quondam nobilis domini Rvodolfi comitis pie memorie patroni parrochialis ecclesie predicti oppidi videlicet Raprehswil ipsi hospitali a Jacobo quondam plebano eiusdem ecclesie parrochialis ordinatam feliciter et concessam inhonorem sancte et individue trinitatis nostris litteris nostrorumque sigillorum munimine consignatis renovando per omnia presentibus confirmamus Cuius videlicet conditionis seu iurisdictionis seriem in patulis predictorum nostrorum antecessorum instrumentis vidimus et invenimus ita scriptam Presens autem confirmationis seu renovationis instrumentum trium predictorum sigillorum nostrorum munimine videlicet L comitis Elizabete cometisse de Honberg et Her plebani sepe dicte ecclesie in Raprehswil communitum datum est anno domini MCCLXXXV in octava assumptionis beate virginis ind XIII