Charter Document - 04060226
Charter Number: | 04060226 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense IV [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1285 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Willehelmus dei gratia abbas sancti Galli et capitulum eiusdem monasterii ordinis sancti Benedicti Constan[tiensis] dyocesis omnibus presentium inspectoribus noticiam subscriptorum Noverint quos nosce fuerit oportunum quod Rvedegerus de Werdegga miles fidelis monasterii nostri predium suum situm in Ringgewiler cum omnibus pertinentiis suis videlicet pascuis nemoribus silvis cultis et incultis vendidit tradidit atque donavit reverendis in Christo [] abbati et conventui in Rvthi ordinis Premonstratensis eiusdem dyocesis libere et pacifice perpetuo possidendum renuntians pro se ac omnibus heredibus suis omni actioni seu repetitioni necnon auxilio vel consilio iuris canonici vel civilis ex quibus predictis [] abbati et conventui in Rvti circa predictam venditionem donationem atque resignationem aliquod gravamen vel preiuditium possit generari Igitur cum possessiones et predia fidelium nostrorum nequaquam valeant debeant vel possint alienari vel distrahi absque consensu et bona voluntate nostra scire cupimus universitatem vestram quod nos ad instantiam et petitionem predicti Rvedegeri fidelis nostri dictam venditionem atque donationem circa predictum monasterium ut premissum est factam gratam et ratam habere volumus et habemus ita dumtaxat ut sepe dicti [] abbas et conventus in Rvti et eorum successores singulis annis in festo sancti Galli dimidiam libram cere ponderis Turicensis per certum nuncium ipsorum apud sanctum Gallum nobis sine contradictione qualibet persolvant Et ne super premissis aliqua dubitatio valeat exoriri presentes literas prefatis [] abbati et coventui in Rvti sigillis nostris tradimus communitas Acta sunt hec apud sanctum Gallum anno domini MCCLXXXV indictione XIII