Charter Document - 04060221

Charter Document - 04060221


Charter Number: 04060221
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1284
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Martinus episcopus servus servorum dei dilecto iilio [] abbati monasterii de Monte Angelorum Constantiensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Ad audientiam nostram pervenit quod tam dilecti filii [] abbas et conventus monasterii sancti Johannis in Turtal ordinis sancti Benedicti Constantiensis diocesis quam predecessores eorum decimas domos vineas terras possessiones prata pascua nemora molendina iura iurisdictiones et quedam alia bona ad monasterium ipsum spectantia datis super hoc litteris interpositis iuramentis factis renunciationibus et penis adiectis in gravem lesionem ipsius monasterii nonnullis clericis et laicis aliquibus eorum ad vitam quibusdam vero ad non modicum tempus et aliis perpetuo ad firmam vel sub censu annuo concesserunt quorum aliqui super hiis litteras confirmationis in forma communi a sede apostolica impetrasse dicuntur Quia vero nostra interest super hoc de oportuno remedio providere discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus ea que de bonis eiusdem monasterii per concessiones huiusmodi alienata inveneris illicite vel distracta non obstantibus litteris iuramentis penis renunciationibus et confirmationibus supradictis ad ius et proprietatem eiusdem monasterii legitime revocare procures contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint censura simili appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere Datum Perusii II kl novembr pontificatus nostri anno quarto