Charter Document - 04060220
Charter Number: | 04060220 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense IV [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1284 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini amen Universis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis Lvdewicus comes de Honberg et Elisabetha uxor sua nata quondam Rvod comitis de Raprechtswiler noticiam subscriptorum Contractus hominum scripturis utiliter insinuantur ut dubietatis exclusa caligine materia litibus prelcludatur Noverint igitur quos nosse fuerit oportunum quod nos predicti comes et uxor eius bona nostra in Togerrun agros vineas silvas prata culta vel inculta iullrisdictiones que vulgo getwinc et ban appellantur iure patronatus cum hominibus dumtaxat exceptis legittimo venditionis titulo tradimus et donamus pro nonaginta marcis minus dimidia puri et legalis argenti ponderis Basiliensis honorabilibus in Christo fratri Berchtoldo dicto Ritter conmendatori et fratribus domus hospitalis sancti Johannis Jherosolimitani in Klingenowe quam peccuniam recepimus integram renunciantes exceptioni non numerate peccunie Ego quoque Elisabetha quia predicte possessiones ad me pertinebant ratione dotalicie seu donationis propter nuptias que vulgo lipgedinge appellatur hac recepta peccunia iuri meo specialiter renuncio iurans ad sancta dei evangelia me numquam repetere vel repetentibus meo nomine consentire vel aliquid eorum facere per que dictus contractus in parte vel in toto posset aliqualiter viciari Ego Hermannus et soror eiusdem nati quondam Friderici comitis fratris Lvdewici comitis antescripti huic alienationi facte per legittimum tutorem nostrum patruum nostrum antedictum consentimus eamque ratam habemus promittentes nos corporali prestito iuramento non contra venire infringere vel aliquo casu in preiudicium eiusdem alienationis aliquid attemptare sed eam integram et illibatam custodire sub debito prestiti iuramenti maxime cum habita ratione predictus patruus noster ad conservationem rerum nostrarum laboraverit et impesas habuerit fidei sue contemplatione in pluribus quam ei rependere valeamus Et ad perfectionem huiusmodi contractus venerabilem patrem nostrum et dominum R dei gratia Constantiensem episcopum quem curatorem accepimus et accipimus rogamus et rogavimus ut sue auctoritatis et voluntatis decretum interponat Cum eiusdem quoque curatoris nostri auctoritate renunciamus omnis iuris canonici et civilis vel non scripti suffragiis per modum exceptionis vel actionis beneficio restitutionis in integrum privilegio minorum et aliis omnibus rescriptis impetratis vel impetrandis per que contra iuramentum prestitum de non infringendo contractu possemus prefate venditioni aliqualiter contraire Nos R dei gratia Constantiensis episcopus curator electus prefatis puberibus ad prelibatam alienationem nostro consensu et consilio initam pensatis singulis diligenter circumstantiis nostre auctoritatis robur impertimur In cuius rei evidentiam huic venditionis instrumento nostrum sigillum apponi fecimus et appendi Nos quoque antefatus comes Lvdewicus et uxor nostra de evictione promittimus secundum terre consuetudinem warandiam promittentes coram omni iudicio canonico et civili renunciantes beneficiis legum et canonum iuris scripti vel non scripti ac omnibus in genere beneficiis seu auxiliis actionibus seu exceptionibus per que vel ob que dicti [] fratres vel eorum domus vexari possent super dictis possessionibus vel aliqualiter inquietari Et ad firmamentum memorati contractus hanc cartam sigillorum nostrorum munimine roboramus Acta sunt hec apud novum castrum Raprechtswile anno domini MCCLXXXIIII proxima feria quarta post festum beati Martini indict XIII presentibus Volrico nobili de Rvsegge Hermanno domicello de Honberg Volrico rectore ecclesie in Walde Rvodolfo de Turri Alberto de Vrinkon militibus Heinrico Marscalco Volrico dicto Snezer et aliis quam pluribus fide dignis ad hec rogatis et vocatis