Charter Document - 04060212

Charter Document - 04060212


Charter Number: 04060212
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1284
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Bur miles de Wichinstain una cum consensu heredum meorum pratum dictum ze dem Hage in dem grabin quod nomine feodi a regno possidebam domui hospitalis sancti Johannis in Veltch[ilch] voluntarie non coacte resignavi Predictum autem pratum C dictus Schabingera prenotatis fratribus predicte domus hereditario feodo recipiebat ita quod singulis annis ipse et heredes sui post eum unum pullum nomine census prelibatis fratribus in Veltch[ilch] debeant consignare Testes qui huic rei cum fieret astiterunt sunt hii frater Albertus commendator in Veltch[ilch] Abilinus de Kumbingen B filiaster suus et alii quam plures Ut autem ista maioris robur firmitatis obtineant ego Bur miles preseriptus presentem cedulam predictis fratribus et dicto Schabinger tradidi sigilli mei munimine roboratam Acta sunt hec anno domini MCCLXXXIIII indictione XII XIIII kl octobr