Charter Document - 04060206

Charter Document - 04060206


Charter Number: 04060206
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1283
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Wal divina permissione abbas et conventus in Rvti Premonstratensis ordinis omnibus presens scriptum intuentibus salutem et in domino karitatem Ad cautelam futurorum acta hominum consuelverunt scripture testimonio perhennari Sciant igitur universi quod nos possessiones denominatas du Hvoba nomine ac vice Ber dicti Rvsinger civis de Rapreswiler a Hartmanno de Wisenanch de consensu ac permissione domini sui videlicet nunc domini nostri regis tunc comitis de Habsburch comparavimus cum pecunia predicti civis XVIII marcis et proprietatem earundem possessionum eidem et suis successoribus nostrarum precum instantia concedi obtinuimus a prefato comite perpetuo possidendam Ne autem in posterum apud aliquos in hoc facto dubium oriri possit et maxime apud nostros successores presens instrumentum ipsis tradimus nostrorum sigillorum robore confirmatum dilucide recognoscentes iamdictas possessiones ad ipsos plenarie pertinere Dat in claustro nostro anno domini MCCLXXXIII indict XI