Charter Document - 04060205

Charter Document - 04060205


Charter Number: 04060205
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Allowance
Date: 1283
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Wilhelmus dei gratia abbas monasterii sancti Galli universis Christi fidelibus presens scriptum intuentibus salutem cum noticia subscriptorum Cum nos dilecto in Christo Hilteboldo de Werstain monacho nostri monasterii propter sue probitatis merita plenam et integram administrationem curiarum sive bonorum quorundam et possessionum nostri monasterii in Gochain et in Hoeste sitarum commiserimus fideliter gubernandam ad noticiam omnium ac singulorum contextu presentium volumus devenire quod nos memorato Hiltebol plenam damus potestatem et integram facultatem contra omnes et singulos invasores raptores molestatores ac alios illicitos detentores censuum ac aliorum iurium predictorum bonorum agendi proponendi excipiendi defendendi quocumque defensionis genere in foro ecclesiastico et civili ac omnia alia faciendi que vero procuratori a lege vel canone sunt concessa ratum et gratum habentes quidquid per sepe dictum Hilteboldum rite et legitime actum fuerit vel ordinatum In horum autem evidentiam ampliorem sigillum nostrum presentibus fecimus applicari Dat apud sanctum Gallum anno domini MCCLXXXIII X kl aprilis indict XI