Charter Document - 04060203

Charter Document - 04060203


Charter Number: 04060203
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1283
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Omnibus presencium inspectoribus ego Hainr miles de Schoninstain noticiam rei geste Noverint igitur universi quod ego H miles de Schoninstain hospitali in Lindaugia dedi possessiones in Izilinz que michi iure proprietatis attinebant eodem iure videlicet proprietatis in perpetuum possidendas Nichilominus requiro consensum venerabilis domini mei Willihalmi abbatis de sancto Gallo cuius ministerialis ego sum quia mea interest hec facere cum hospitale alterius conditionis sit In cuius rei testimonium sigillum prefati venerabilis domini mei abbatis sancti Galli apponi procuravi Actum et datum in Prigancia anno domini MCCLXXXIII II idus marcii indictione XII