Charter Document - 04060194
Charter Number: | 04060194 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense IV [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1282 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Rvodolfus comes de Raprehtswile universis presencium inspectoribus subscripte rei noticiam Propter labilem memoriam hominum necesse est ut contractus qui digne sunt memorie commendandi scripturarum testimoniis transferantur Noverint igitur tam presentes quam posteri quod clare memorie pater noster comes Rvodolfus de Raprehtswile predia sita in Tuebilndorf que tenebat a monasterio Auge Maioris in feodum necnon curtem in Beinkon cum prediis sitis in montibus Andinen et Kyrchinzen et aliis bonis et hominibus adiacentibus que ab uxore ducis Karinthie titulo feodi possidebat ipsis abbati et ducisse resignata et ab eisdem eadem bona cum hominibus ob spem divine retributionis sacre domui hospitalis sancti Johannis Jerosolimitani cum omni iure quo ea tenebant libere donata a magistro eiusdem domus in Bvobinkon sub annuo censu scilicet quatuor libris cere festo sancti Johannis Baptiste persolvendis iure feodali recepit possidenda ita tamen quod talis concessio ad ipsum tantum et suos filios ac filias et prolem eorundem in posterum extendatur et si predicta bona ab hospitali prenominato in forma iudicii fuerint evicta vel alias violencia qualibet alienata magister et fratres domus prenotate nec sibi nec posteris suis ad recompensationem ipsorum bonorum aliquatenus tenebuntur In cuius rei testimonium literas pie memorie parentis nostri prenotati sigillo vidimus roboratas presentibus testibus subnotatis Rvod de Wedinswile R de Mazzingen nobilibus viris R scolastico Heremitarum R plebano de Bvschylchvn Ar capellano de Raprehtswile H de Bernegge R de Rvhenstein Jo Rvomer R et H de Turre H de Ebenote militibus et aliis quam pluribus fide dignis Nos igitur eadem bona supradicta cum hominibus et aliis sibi pertineneiis a magistro domus prelibate sub eodem censu et pactis prenotatis recipienda duximus iure nostro ut decet observato In cuius rei testimonium presentem cedulam scribi fecimus et nostri sigilli robore communiri Act in opido nostro prelibato anno domini MCCLXXX secundo in festo sancte Margarete virginis