Charter Document - 04060189
Charter Number: | 04060189 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense IV [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1282 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Willehelmus dei gratia electus et confirmatus Bertoldus prepositus totusque conventus monasterii sancti Galli rei geste noticiam cum salute Licet res ecclesiasticas alienare non liceat non tamen prohibitum intelligitur res que a laicis detinentur ad usum cclesiasticum revocare Noverint igitur universi tam posteri quam presentes quod nos recognoscimus et confitemur et tenore presentium protestamur dilectis in Christo [] abbatisse et conventui monasterii in Velpach Constantiensis dyocesis per nos nostrumque monasterium indultum et conceslisum esse receptis ab eisdem decem marcis argenti ponderis Constantiensis puri et legalis quas in utilitatem nostri monasterii confitemur presentibus esse conversas ut liberam habere possint et habeant facultatem emendi recipiendi quovis titulo a quacumque vel a quibuscumque personis redditus sex marcarum argenti ponderis antedicti habita communi reddituum estimatione in possessionibus quibuscumque nostro monasterio quovis titulo pertinentibus nullo ad nos vel ad successores nostros habito super hoc respectu et de reditibus memoratis per dictas abbatissam et conventum de bonis et possessionibus nostri monasterii recipiendis et quovis titulo conquirendis remanent adhuc redditus quinque librarum et duodecim solidorum denariorum monete Constantiensis prehabita legitima conputatione quas recipiendi et quovis titulo conquirendi videlicet quinque librarum redditus et duodecim solidorum monete predicte liberam habent facultatem sine cuius vis obice inpedimenti Si vero predictos redditus vel possessiones a quibus quinque librarum et duodecim solidorum denariorum redditus persolvuntur vel etiam partem eorum conquirent vendere aut quovis titulo alienare voluerint liberam debent habere et habent facultatem contradictione cuiuslibet non obstante Ut autem ea que premissa sunt nullo tempore pati possint aliquam materiam questionis renunciamus circa predicta tam pro nobis quam pro nostro monasterio nostrisque successoribus qui pro tempore fuerint beneficio restitutionis in integrum litteris a sede apostolica vel aliunde inpetratis aut eciam inpetrandis defensioni non adhibite sollempnitatis exceptioni doli auxilio repetendi per obiectum deceptionis ultra dimidium iusti precii exceptioni non numerate pecunie omnibus constitutionibus et statutis editis vel edendis auxilio litterarum sedis apostolice quibus mediantibus res ecclesiastice que alienate dicuntur illicite vel distracte repetuntur vel repeti consueverunt omni consuetudini generali vel particulari et generaliter omni auxilio tam in genere quam in specie quo mediante ea que premissa sunt violari possent cassari vel irrita nunciari in toto vel in parte aliqua eorundem In cuius rei testimonium roburque perpetuum omnium premissorum presens instrumentum memoratis abbatisse et conventui eorundem tradidimus sigillorum tam nostri electi et confirmati quam nostri conventus robore communitum Datum et actum apud sanctum Gallum anno domini [] IX kalend octobris indictione X presentibus Hainr de Glatte Cunr reverendi in Christo Willen dei gratia electi et confirmati monasterii sancti Galli capellano Ottone de Aeinwiler Rud de Lindenberg Vol dicto Lesti Rud dicto Chuchimaister civibus sancti Galli et aliis fide dignis