Charter Document - 04060187

Charter Document - 04060187


Charter Number: 04060187
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1282
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine amen R comes de Rapretswiller omnibus presencium inspectoribus salutem et noticiam subscriptorum Quia memoria hominum lablis est ideo ad eternam rei memoriam cautum est scripture testimonio acta ipsorum perennari Noverint igitur universi quod nos in recompensationem iuris patronatus ecclesie nostre in Wremspach collati a nobis venerabili domino C abbati Fabariensi et suo conventui cum possessionibus duorum mansuum scilicet curtis in Richiswiller et trium curiarum que site sunt in Tucgin quas ab ipso abbate iure tenuimus feodali ius patronatus ecclesie oppidi nostri in Rapretswiller que olim filia fuit ecclesie in Buskilch sed de consensu et permissione R quondam abbatis Fabariensis antecessoris predicti abbatis auctoritate domini [] episcopi dyocesani Constan[tiensis] a predicta ecclesia scilicet Buskilch separata fuit libere et gratanter recepimus a prefato C abbate et suo conventu a nobis et nostris heredibus seu successoribus perpetuo possidendum promittentes et obligantes nos et successores nostros ipsi abbati et suo conventui super prefato iure patronatus ecclesie in Wremspach ac possessionum predictarum curiarum questionem de iure vel de facto in iudicio vel extra numcquam aliquo tempore moturos renuncianciantes omni iuri ac defensioni nobis competenti per quod vel per que dictum ius et recompensatio per nos vel nostros heredes seu successores posset aliqualiter in posterum revocari et super hoc presens instrumentum tradimus nostri sigilli munimine communitum Dat in Rapretswiller anno domini MCCLXXXII IIII non septemb ind X presentibus Bur plebano in Ragaez Her plebano in Vetens [] plebano in Ruminanch R Bur et H militibus de Turri J milite seniore dicto ab Ebnoet Alber milite de Vrikon H Marscalco Ja sculteto R ministro in Walastat Alber dicto Ischener et [] dicto Hegnower et aliis quam pluribus