Charter Document - 04060186
Charter Number: | 04060186 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense IV [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1282 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Willehelmus dei gratia electus et confirmatus totusque conventus monasterii sancti Galli omnibus presentium inspectoribus subscriptorum noticiam cum salute Ad vestre universitatis noticiam volumus pervenire quod cum vir discretus dominus Walt de Ailgowe sue curaret intendere anime et saluti curias in Ailgowe et in Adorf sibi per predecessores nostros pro quadam summa pecunie obligatas sine spe remunerationis ad manus nostras remisit spontanea voluntate petens a nobis humiliter ac devote ut de perceptis ultra sortem ac aliis a monasterio nostro extortis illicite secum misericorditer benignitate solita ageremus Nos igitur attendentes quod secundum apostolum petentibus veniam venia non est aliquatenus deneganda ipsi Walt non solum percepta de iamdicta curiis et pignoribus ultra sortem verum etiam omnia alia et singula si qua umquam seu etiam aliquando per indebitas exactiones extorsit ab hominibus seu bonis monasterii nostri predicti sibi et domine Margarete uxori sue de consensu et voluntate nostri conventus unanimi et expresso in nomine domini relaxamus volentes nichilominus universos proventus in ipsis iustificare ut quos antea tenebant illicite ipsis nunc eo pacto quod vulgo dicitur lipgedinge concedimus et donamus adhibita nichilominus in ipsa donatione verborum et gestuum sollempnitate debita et consueta Et ne idem Walt gratiam sibi per nos factam omnino supervacue recipere videatur beneficiorum non immemor perceptorum in recompensam nostre donationis villicationis officia que a nobis et nostro monasterio hactenus tenebat in feodo ad manus nostras voluntarie resignavit post obitum suum si sine filio herede decesserit nobis sine qualibet impedimenti materia perpetue retinendum predictas etiam villicationes non alienabit a monasterio nec distrahet ullo modo non impediet etiam conventum nec aliquem de conventu in redditibus prebendarum suarum in villis et curiis supradictis nec umquam infringet aliquid premissorum Alioquin si secus presumpserit tam presentes quam etiam donationem nostram predictam omnino carere viribus ac nullius fore decernimus firmitatis resignatione villicationum nobis nichilominus perpetue valitura Renuntiat insuper memoratus Walt omni iuris beneficio tam canonici quam civilis si quid ei contra nostrum monasterium super dampnis in Grveningen seu aliis quibuscumque casibus competebat per penam superius annotatam In cuius rei testimonium nos Willehelmus electus et conventus monasterii sancti Galli predicti una cum sigillis ipsius Walt et nobilium virorum comitis Friderici de Toggenburch et domini Hain de Griezenberc instrumento presenti sigilla nostra duximus appendenda Datum apud sanctum Gallum anno domini MCCLXXXII VI kl maii indict X Presentibus testibus nobilibus viris comite Fr de Toggenburch domino Hain de Griezenberc comite Hugone iuniore de Monteforti Eber de Bichilnse Vol de Rameswach C pincerna de Landegge C de Gloton Burch et Hain fratribus de Wartense Wezelone de Hegiv et aliis multis