Charter Document - 04060183
Charter Number: | 04060183 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense IV [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1282 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Reverendo domino suo Will dei gratia abbati monasterii sancti Galli Walth dictus de Saxe clericus eius devotus [apud] Constantiam commorans promptam voluntatem in omni genere famulatus Vestram dominationem scire [cupio] per presentes quod ego omnem ordinationem compositionem seu commutationem quam dilectus frater [me]us Volr nobilis de Saxe vobiscum de Wernh dicto de Mittelnmvoli fratribus suis et aliis qui[b]uscumque hominibus nobis communiter vel divisim pertinentibus fecit aut fecisse dinoscitur per quemcumque modum vel formam ratam habeo et presentibus confirmo dans vobis vestrisque successori[bu]s presentes litteras sigillo proprio communitas in evidens testimonium et cautelam Dat Constantie anno domini MCCLXXX secundo II non marcii indictione X