Charter Document - 04060162

Charter Document - 04060162


Charter Number: 04060162
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1279
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Omnibus presentium inspectoribus Chvnr de Crenkingen noticiam rerum subscriptarum Noverint omnes quos nosse fuerit oportunum quod cum ego curiam in villa Noecherswiler sitam de consensu et voluntate reverendorum in Christo [] abbatis et conventus monasterii sancti Galli a quo eandem curiam in feodum habui cum omnibus iuribus hominibus ac aliis pertinentiis suis universis pro centum quadraginta quinque marcis argenti ponderis Scafusensis H abbati conventui ac eorum monasterio sancti Blasii in Nigra Silua vendiderim et tradiderim et condictum conventumque fuerit inter nos de certis hominibus apud me remanendis certisque in monasterium sancti Blasii transferendis et iam translatis sicut in instrumentis super hoc confectis plenius continetur additumque fuerit quod quam primum homines de quibus tempore contractus non constabat nec constare poterat invenirentur dictis possessionibus venditis attinere seeundum conventionem inter nos habitam quidam ipsorum ad me quidam ad ipsum monasterium pertinerent et tales videlicet Ita uxor dicti Stailin et filii eius Mehthildis de Gippingen et filii eius et Adilheidis ava eorum ex post facto reperti mihi dinoscantur pertinere et tales scilicet Johannes filius advocati de Noegerswiler Mehthild dicta Staldeirin Heinr et Rvodolfus filii sui monasterio prefato sancti Blasii per me venditi et traditi in perpetuum sine omni inquietudine iure servitutis simpliciter possidendi prefato monasterio dinoseantur similiter pertinere una cum Anna filia predicte Mehtildis dicte Staldeirin quam ego et monasterium sepefatum possidere debemus pro indiviso Scire volo singulos et universos quod prefati homines ultimo positi et nominati tam quam famule et servi per me in monasterium sancti Blasii translati qui ius transferendi habui ipsi monasterio iure predicto pertinent libere et absolute et ad servitia tenentur et obligati sunt debita et consueta In cuius rei testimonium et ne contra predictam venditionem et traditionem hominum per me seu successores meos quicquam valeat attemptari cum in hiis renuntiem pro me et successoribus meis omni auxilio iuris canonici et civilis presentem litteram sigillorum prefatorum [] abbatis et conventus et mei decrevi et volui munimine roborari Nos abbas et conventus monasterii sancti Blasii sigillum nostrum apposuimus in testimonium premissorum Datum et actum apud Crenkingen anno domini MCCLXXVIIII VIII idus decembris indict VIII