Charter Document - 04060157

Charter Document - 04060157


Charter Number: 04060157
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1279
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Omnibus Christi fidelibus presentem cedulam inspecturis Rvodolfus et Hermannus milites de Sulzeberch noticiam subscriptorum Universis igitur et singulis istarum decetero per lectoribus volumus fieri manifestum quod dilecti nostri Hainr dictus Schane miles necnon Gesa uxor sua Wernherus Cvonr Hainr Rvodolfus et Volr filii ipsorum omni iuri quod sibi in feodum claustrale dictum Stuebinshube ad peticionem honorandi in Christo Walk decani ecclesie Const[antiensis] ab eiusdem ecclesie capitulo in dotem altaris sancti Pelagii sicut in instrumento super hoc confecto continetur expresse contraditum competebat vel competere poterat aliqualiter in futurum nobis presentibus et consentientibus voluntate spontanea duxerunt sine dolo et fraude qualibet renunciandum In cuius testimonium et certitudinem perpetuam nos presentes nostrorum sigillorum robore duximus consignandas Acta sunt hec in curia dicta Amaigen presentibus Cvonr dicto am Berge Rvodolfo fratre suo et Rvodolfo dicto Rormose anno domini MCCLXXIXV idus ian indict VII