Charter Document - 04060151

Charter Document - 04060151


Charter Number: 04060151
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1279
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine domini amen Nos Rvom dei gratia abbas totusque conventus sancti Galli ordinis sancti Benedicti Constantiensis dyocesis venerabilibus in Christo Walthero abbati et conventui monasterii de Rvti ordinis Premonstratensis eiusdem dyocesis salutem et sinceram in domino caritatem Multis et magnis occurrimus incommodis si ea beneficia que locis divino mancipatis obsequio de bonis nobis a deo collatis impendimus litterarum ac testium commendari facimus memorie ne apud posteros nostros oblivionis vicio pereant et labantur Hoc nimirum intuitu tenore presentium notum esse volumus universis ad quos presens scriptum pervenerit quod nos obtentu retributionis divine et ad instantiam dilecti in Christo Heinrici de Bernnegge et filiorum suorum videlicet Heinrici rectoris ecclesie in Adorf et Rvedegeri militis Rvodolfi et Cvonradi ecclesie nostre ministerialium predium ipsorum situm in monte qui vulgariter dicitur Ahorn quod ipsis mere ac pure pertinebat vosque illud ab eis pro certa peccunie summa comparastis de manibus eorum resignatum recipientes vobis et monasterio vestro liberaliter concedimus cum omnibus iuribus et pertinentiis suis perpetuo possidendum sub annui census prestatione videlicet fertonem cere quem custodi monasterii nostri singulis annis assignare tenemini in altario sancti Galli Ut autem hec concessio nostra robur debite firmitatis obtineat presentem paginam vobis tradimus sigillorum nostrorum munimine roboratam Acta sunt hec apud Wile anno domini MCCLXXVIIII Testes sunt dominus de Stopheln dominus Rvo de Rosalch dominus Eberhardus de Bichelnse dominus Rvo de Landenberch et filius suus qui est rector ecclesie in Beroltswile dominus Vol de Loewenberch et alii quam plures