Charter Document - 04060150

Charter Document - 04060150


Charter Number: 04060150
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1278
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine domini amen Romo dei gratia abbas monasterii sancti Galli omnibus tenorem presentium intuentibus salutem et notitiam subscriptorum Ne res geste oblivionis caligine imposterum corrodantur expedit ipsas litterarum et testium indiciis perennari Noverint igitur omnes et singuli tam posteri quam presentes quod providus vir Dieth de Windegge miles nostri monasterii ministerialis possessiones suas in Lugeswile sibi iure proprietario pertinentes in venerandos dominos abbatem et conventum monasterii sancti Joannis in Turtal ordinis sancti Benedicti Constantiensis dioecesis venditionis titulo puta pro novem marcis argenti et dimidia puri et legalis transferre desiderans cum de eisdem possessionibus nihil nisi mediante nostro assensu extra conditionem valeat ordinare nobis libere donavit contradidit et assignavit possessiones superius annotatas Nos vero ad instantem petitionem Dieth de Windegge militis prelibati possessiones in Lugeswile prahabito unanimi voto et consilio nostri conventus memoratis abbati et conventui monasterii sancti Joannis in Turtal pro annuo censu videlicet uno fertone cere in festo beati Galli custodi nostri monasterii qui pro tempore fuerit persolvendo donamus tradimus ipsis quiete et pacifice perpetuo possidendas renunciantes pro nobis nostrisque successoribus universis exceptioni defensioni consuetudini litteris a sede apostolica aut aliunde impetratis vel impetrandis iuris auxilio canonici et civilis et generaliter omni rei mediante qua dicta donatio irritari posset aliquatenus vel cassari In huius autem facti evidentiam ampliorem presentes sepe fatis abbati et conventui monasterii sancti Joannis contradi fecimus sigillorum nostri nostrique conventus munimine consignatas Nos Ber prepositus H portarius Frid camerarius totusque conventus monasterii sancti Galli in omnia et singula que premissa sunt cum de nostro voto et consilio unanimi adesse transierint consentimus et consensisse presentibus confitemur sigillum nostri conventus presentibus appendendo Actum et datum apud sanctum Gallum anno domini MCCLXXVIII XIII kal novemb indict VII Presentibus honorandis viris Her de Landenberch H de Bunishoven rectore ecclesias in Watwile magistro Johanne doctore puerorum apud sanctum Gallum Walt Withelario clericis nostris Diet[ri]co de Ampts aliisque quam pluribus fide dignis In domino feliciter amen