Charter Document - 04060147

Charter Document - 04060147


Charter Number: 04060147
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1278
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Omnibus presentium inspectoribus nos Rvodolfvs de Bvssenanc et Hainricus de Griezenberc salutem cum noticia subscriptorum Ut que geruntur ab oblivionis caligine preserventur expedit ea scriptis memorie commendari Noverint igitur omnes et singuli quod cum domine religiose [] abbatissa et conventus in Veltpach ordinis Cysterciensis liberam a reverendis in Christo Rvomone divina permissione abbate et conventu monasterii sancti Galli habeant facultatem emendi et recipiendi feoda et possessiones quascumque dicti monasterii sancti Galli specialiter autem redditus usque ad summam sex librarum usualis monete secundum quod nobis per litteras predicti domini abbatis et sui conventus super hoc concessas constitit evidenter nos vero ad divini nominis honorem animarumque salutem necnon ad piam petitionem Gerdrvdis relicte quondam patruelis nostri Alberti de Griezenberc omne ius quod nobis ratione feodi in molendino dicto Hainzinvn sito apud Bvol cum omnibus suis pertinentiis intus et extra quocumque nomine censeantur a supradicto monasterio competebat vel competere videbatur quod etiam molendinum singulis annis solvit viginti octo solidos quod Diethaelmvs de Lindenberch a nobis habuit in feodum post resignationem debitam dando transferimus in abbatissam et conventum antedictum et transtulisse presentibus profitemur ab eisdem libere tenendum et pacifice perpetuo possidendum contradictione cuiuslibet non obstante In cuius donationis evidentiam supradictis abbatisse et conventui presentes litteras dedimus sigillorum nostrorum munimine roboratam renuntiantes pro nobis et nostris heredibus universis omni iuri et iuris auxilio consuetudini tam loci quam patrie necnon generaliter omnibus per que ingenio quolibet predicta nostra donatio a quocumque possit revocari vel inpediri Acta sunt hec anno domini MCCLXXVIII indictione VI XVIII kl iulii in publica strata redeuntibus nobis von dem lantage ze Havenerron Testes qui interfuerunt sunt hii decanus de Winvelden viceplebanus de Bvssenanch Bertoldus de Hvgoltshoven Cvonradus de Gloton Lvdewicus de Heinchart Cvonradus de Bvppinkon Bertoldvs decanus de Livtmerinkon Volricus vicarius suus Cvonradus de Gloton Berhtoldvs de Hohenegge et Hainricus dictus Villicus et alii quam plures probi viri