Charter Document - 04060140

Charter Document - 04060140


Charter Number: 04060140
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1278
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine patris et filii et spiritus sancti amen Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis ego Arnoldus decanus et plebanus ecclesie in Raprehtswile Constanciensis diocesis noticiam subscriptorum Que pia intentione hominum ordinantur debent favore et auxilio prosequi singulorum Noverint igitur universi presentem litteram inspecturi quod ego de consilio discretorum virorum de rebus meis ordino in hunc modum Quia igitur [] abbas et conventus ordinis Cisterciensis in Capella tenentur michi in XVI marcis argenti volo ut dictam peccuniam restituant de consilio executorum meorum post obitum meum secundum meam ordinationem distribuendam videlicet conventui fratrum Predicatorum in Thurego decem marcas apud quos michi locum eligo sepulture item conventui sororum ordinis Cisterciensis in Vrovwental XXV solidos conventui sororum in Agrei XXV solidos item sorori Hemme unam marcam Residuas quatuor marcas duxi pro remedio anime mee predicto conventui relaxandas et volo ut ipsi anniversarium meum agere teneantur Item volo quod abbas et conventus ordinis Premonstratensis in Ruti de bonis in quibus michi tenentur solvant ad dictum executorum meorum decem marcas et dimidiam videlicet conventui fratrum Minorum in Thurego unam marcam capitulo ecclesie maioris Constantiensis XXV solidos capitulo prepositure Thuricensis unam marcam et canonicis ecclesie ultra aquam ad abbaciam XXV solidos et rogo ut dicti canonici utriusque ecclesie dei intuitu cum processione ad ecclesiam fratrum Predicatorum in die sepulture mee veniant ad meas exequias celebrandas item conventui sororum in Oetenbach duas marcas item conventui sororum de Constantia in Thurego unam marcam item conventui sororum de Wurmsbach unam marcam item conventui sororum in Wida XXV solidos item domino Nicolao in Bvobinkon unam marcam cui etiam lego psalterium meum quod habet abbas in Ruti item preposito et capitulo in Monte Thuricino duas marcas Residuum debitorum meorum videlicet viginti marcas argenti et triginta urnas vini predicto conventui de Ruti relaxo et volo ut ipsi anniversarium meum agere teneantur Si autem quod absit difficiles essent ad solvendum ea que in precedentibus ordinavi volo ut executores mei omnia que eis relaxavi secundum voluntatem suam in pios usus distribuant eis de debitis in quibus michi tenentur nichil relinquentes Item commendatori et conventui in Bvobinkon quinque marcas pro quibus michi domum in sua area edificare debuerant nec fecerunt pro remedio anime mee duxi relaxandas Item conventui ordinis Cisterciensis in Wettingen lego tres marcas ut anniversarium meum agant Item conventui sororum ordinis Cisterciensis de Ponte Leonis lego domum meam de qua ad fabricam maioris ecclesie Treuerensis tres solidos Treuerenses singulis annis solvant Item lego eisdem vineas meas et relaxo debita mea in quibus michi tenentur ut perpetuo anniversarium meum agant et volo ut conventui fratrum Predicatorum in Treueri unam marcam solvere teneantur Ad hec omnia que post obitum meum apud me inventa fuerint sive sint mobilia sive immobilia in auro argento sive in vestibus sive in supellectili et omnia que tunc habere potero committo fratri Willelmo ordinis Predicatorum confessori meo ordinanda et distribuenda ad pia loca cum consilio Lvtoldi et Heinrici fratrum dictorum Vuschi civium Thuricensium prout anime mee secundum consciencias suas viderint expedire nisi contingeret me super hiis in posterum aliud ordinare Ne autem super predictis dubium aliquod oriatur in posterum presentem ordinationem sigillo prioris fratrum Predicatorum in Thurego et sigillo meo proprio duxi roborandam Acta sunt hec apud Thuregum anno incarnationis domini millesimo ducentesimo septuagesimo octavo