Charter Document - 04060138

Charter Document - 04060138


Charter Number: 04060138
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1277
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Rvomo dei gratia abbas necnon conventus monasterii sancti Galli omnibus tenorem presentium perlecturis salutem cum noticia subscriptorum Ut rerum gestarum evidentia a futurorum memoria non excedat prodest ipsas scripturarum indiciis perhennari Ad noticiam igitur universorum tam presentium quam futurorum contextu presentium volumus devenire quod nos fervore pietatis moti affectantes Christi pauperes sublevare ad instantiam peticionum pauperum hospitalis domus in Lindaug[ia] volentes in eis opera misericordie exercere ipsis pauperibus sive domui eorundem pauperum iamdicti hospitalis in Lindaug[ia] prehabito inter nos consilio deliberato proprietatem curie in Winterberch nostro monasterio pertinentis cum omni iure quod nostro monasterio in ipsa curia conpetebat pro annuo censu videlicet dimidia libra cere in festo beati Martini persolvenda libere tradimus et donamus In huius vero donationis evidentiam pleniorem presentes ipsis pauperibus sive domui eorundem pauperum contradi fecimus sigillorum nostri et conventus munimine roboratas Dat apud sanctum Gallum anno domini MCCLXXVII XVI kl decembr indict VI