Charter Document - 04060133

Charter Document - 04060133


Charter Number: 04060133
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1277
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine domini amen Rvomo miseratione divina abbas monasterii sancti Galli [] totusque conventus eiusdem loci ordinis sancti Benedicti Constantiensis dyocesis universis presentium inspectoribus notitiam subscriptorum Quoniam dictis seu gestis hominum dignis memoria insidiosa novercari solet oblivio et ipsorum statum studet denigrare ea que geruntur in tempore ne simul recedant cum tempore litterarum solent firmamine perhennari Ad perpetuam igitur rei geste memoriam noverint universi tam presentes quam posteri quod nos curtim nostram apud Bazzenhaide superiorem singulis annis viginti Septem frustra solventem quam Albertus de Bussenanch miles et Rudolfus filius suus necnon Hainricus de Griezinberc nobiles a nobis in feodum tenuerunt resignatione predicte curtis ab ipsis ad manus nostras nobis facta tradidimus et concessimus venerabilibus in Christo commendatori et fratribus sacre domus hospitalis Jerosolimitan in Tobeln iure feodatario et in feodum libere in perpetuam emphyteosim videlicet sub annuo censu unius libre dimidie cere scilicet quam iidem commendator et fratres domus predicte qui pro tempore fuerint annutim nobis persolvent quiete et pacifice possidendam Verum cum Hainricus senior de Haitenowe Johannes et Hain filii sui proprietatem sitam in Tvnnental ad manus nostras libere resignarunt et eam per nos conferri petierint Volrico dicto Birbinger prefatus vero Birbinger eandem proprietatem postmodum resignatione ad manus nostras nobis facta Ebirhardo per nos conferri libere postulavit dicto de Seliv qui iamdictam proprietatem postmodum commendatori et fratribus vendidit pro octo libris denariorum Constantiensium quibus eandem proprietatem ad petitionem ipsius Eber de Seliv nomine feodi quod vulgariter dicitur cinslehin contulimus perpetuo possidendam expedita recognitione dominii cum predicta dimidia libre cere superius annotata renuntiantes nichilominus circa premissa pro nobis nostrisque successoribus universis omni iuris auxilio tam canonici quam civilis beneficio restitutionis in integrum litteris a sede apostolica aut aliunde impetratis vel etiam impetrandis et generaliter omni auxilio quo mediante ea que premissa sunt vel eorum quodcumque possent imposterum quovis ingenio violari In cuius rei testimonium et omnium premissorum instrumento presenti una cum sigillo nostri conventus appendimus sigillum nostrum Datum apud sanctum Gallum anno domini MCCLXXVII idus decembr indictione VI Presentibus reverendo in Christo domino Al abbati Augie maioris nobilibus viris dominis C de Stoephiln canonico Argentinensi Rud et H de Guttingen R et Vol filio suo Gielonibus de Glatteburch Egel de Altsteten Eber de Bichilnse Hain de Hunzichon et C dicto Sporer et aliis quam pluribus