Charter Document - 04060115

Charter Document - 04060115


Charter Number: 04060115
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1276
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Universis presentem litteram inspecturis Chvono nobilis de Tvphin noticiam subscriptorum Temporalis contractus non deperit quem vox litterarum sollempniter confirmavit Noverint igitur quos nosse fuerit oportunum quod licet venerabilis dominus Vol dei gratia abbas et conventus monasterii sancti Galli in feodum concesserint Volrico nobili de Regensperch et suis successoribus curiam suam in Dielsdorf cum mancipiis et omni iure suo sicut iidem abbas et conventus eam hucusque possederunt iure patronatus dumtaxat excepto receptis propter hoc ab ipso nobile sexaginta marcis argenti examinati quas in usus monasterii sui necessarios converterunt Ego tamen ad maiorem cautelam me Diethelmum et Hvg filios meos ad hoc voluntarie obligavi et fideliter promisi datis insuper fideiussoribus nobiscum iuratis videlicet Diethelmo et Rodolfo de Gvttingen Rein de Wazzerstelz nobilibus C de Schollenberch Chvon pincerna de Liebenberch tali condicione quod cum idem dominus abbas abbaciam sancti Galli pacifice adeptus fuerit et sine lite ipse dominus abbas et suus conventus predictum contractum et infeodacionem eidem nobili de Regensperch prout necessitas requisierit ratificabit alioquin omnes moniti post mensem unum sicut iuravimus in obstagium nos ponemus predicti D et R de Gvttingen in civitate Scafusensi et nos reliqui apud Rinaugiam inde non recessuri donec predicta feodacio fuerit ad effectum perducta Insuper sub eodem iuramento promisimus quod si predictum dominum abbatem ius suum resignare vel liti cedere contigerit nec cedere nec resignare debet ius suum antequam predicta infeodacio predicto nobili de Regensperch fuerit ab eo qui tunc abbatie prefuerit adinpleta alioquin omnes sub iuramento nostro obsides moniti iacebimus post mensem secundum conditionem prenotatam Item si dictus dominus abbas auctoritate sedis apostolice depositus fuerit vel viam universe carnis fuerit ingressus in ipsa lite nos videlicet C de Tvfen D et H filii mei qui principales debitores sumus ac fideiussores nostri prenotati ad restitucionem sexaginta marcarum predictarum eidem nobili de Regensperch erimus obligati quas ei dare ac reddere debemus ex tunc moniti post duos menses alioquin obsides simul iacere debemus secundum conditionem prenotatam Item si ex fideiussoribus aliquis medio tempore decesserit ego et filii mei alium loco illius eque bonum dare debemus infra mensem alioquin obsides iacere debemus quousque illud compleatur Premissa omnia nos principales debitores et nos fideiussores adinplere iuravimus iuramento interposito corporali In cuius rei testimonium presens littera exinde confecta sigill[is] meo videlicet C de Tvfen D de Gvttingen Rein de Wasserstelz quibus et nos reliqui debitores et fideiussores contenti sumus patenter communitur Actum apud Gahnang anno domini MCCLXXVI III non maii indictione IIII