Charter Document - 04060113
Charter Number: | 04060113 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense IV [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1276 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Universis Christi fidelibus ad quos presens instrumentum pervenerit Jacobus plebanus oppidi in Raprehswil subscripte rei noticiam Quoniam vita hominum labilis est ideoque ad eternam rei memoriam acta ipsorum expedit scripture testimonio perennari Sciant igitur universi quod Jacobus predicti oppidi plebanus propter augmentum divini cultus in honorem summe trinitatis patris et filii et spiritus sancti et gloriose virginis Marie de proborum consilio et exhortatione plurimorum maxime autem R comitis de Raprehswile fundatoris seu patroni ecclesie sue prelibate permisit donavit atque concessit et presentibus nomine ac vice ecclesie sue permittit et concedit hospitali pauperum de Raprehswile sito infra fines sue parrochie ut consecretur si aliquo tempore consecrationem obtinere potuerit a dyocesano vel alio quocumque et ut etiam ante consecrationem de speciali permissione dyocesani ibidem divina fiant sine dampno sive preiudicio parrochialis ecclesie ita videlicet quod oblationes quas sacerdos pro tempore ibidem administrans ad stolam receperit vel ante consecrationem vel post sine dolo et fraude matrici ecclesie absque diminutione et contradictione qualibet integraliter reddantur Si autem ipsi hospitali aliqua donata vel relicta fuerint pia devotione fidelium illa recipiant et requirant secundum observanciam quam in talibus donatis ac relictis alia pia loca habere noscuntur et maxime secundum consuetudinem ab eodem hospitali actenus in huiusmodi observatam Porro si in tantum hospitale habundere contingerit quod proprium habere sacerdotem potuerit idem sacerdos vel eciam quilibet alius in dominicis diebus ac aliis precipuis festivitatibus de aliqua pulsatione vel sollempni celebratione se intromittere non debet donec in parrochiali fuerit compulsatum ecclesia secus autem erit si hiis diebus secrete et submissa voce missam vult dicere idem sacerdos vel alius quicumque ad vitandam igitur discordiam que forte in posterum oriri posset inter ecclesiam et hospitale huiusmodi permissionis seu concessionis occasione tres electi sunt de universitate sive parrochia fide digni qui super premissis tam ecclesiam matricem quam hospitale in iure suo conservare debent ad quorum iussionem sive diffinitionem si dictum hospitale excesserit ultra modum sibi concessum et retroactis temporibus observatum plebanus loci qui pro tempore fuerit potestatem habebit interdicendi divina in ipso hospitali donec illud ad mandatum predictorum virorum bonorum digne fuerit emendatum et postquam aliquis predictorum trium mortuus fuerit reliqui duo superstites infra mensem meliorem quem ad hoc deputaverint de suis concivibus loco premortui sibi in socium eligant sub religione super hoc ab ipsis interpositi iuramenti Hec acta sunt in cimiterio ecclesie supradicte in presencia testium infrascriptorum videlicet R sacerdotis in Wagen Vol plebani in Walde Ber plebani in Wangen H rectoris puerorum ibidem Ber villici in Kaltbrvnnen et N filii sui militum R sculteti H marschalci H de Ranbach R de Wagen H et Otti de Kaltbrunnon H Stovri C Ekol C et Ar Loedgast Her Frvonbeis R de Grvonowe Jo de Hinderburg H de Bezikon R Huphan R Sellose Al et R et Jo fratrum de Gamelunstein H Schubinger H Zehender C Banwart Her de Grvonowe et aliis quam pluribus ad hoc vocatis et rogatis in testimonium anno domini MCCLXXVI in die intrante maio inditione IIII