Charter Document - 04060107

Charter Document - 04060107


Charter Number: 04060107
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1275
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis [] divina clementia humilis abbatissa totusque conventus monasterii in Maggnovwe ordinis Cystertiensis Constantiensis dyoecesis salutem cum noticia subscriptorum Ne contractus bone fidei legitime initi et etiam consummati maxime autem inter personas ecclesiasticas per lapsum temporis a memoria hominum elabantur sed pocius perpetuo stabiles perseverent cautum est ut scripturarum testimonio perhennentur Sciant igitur tam posteri quam presentes quod nos communi deliberatione habita et sollempni tractatu premisso qui in alienationibus rerum ecclesiasticarum requiritur utilitate monasterii nostri pensata ad relevanda onera debitorum in quibus tenebamur pro possessionibus alibi comparatis et in locis commodioribus nobis sitis videlicet curia dicta Burch sita prope Nunfron que quondam fuerat nobilis domine Anne de Turberch nunc vero in monasterium nostrum translata curiam nostram et bona nostra dicta vf dem Harde in parrochia Winvelden sita in agris pratis campis silvis pascuis nemoribus aquis domibus ortis arboribus vineis censibus et iuribus ac aliis pertinentiis quibuscumque iure proprietatis et dominii vel quasi ibidem nobis pertinentibus et generaliter cum omni honore iurisdictione atque districtu vendidimus et tradidimus liberas et ab omni exactione seculari immunia dilectis in Christo magistro Hainr de Capella et Hainr de Denchingen canonicis ecclesie sancti Johannis Constant[iensis] et utrique eorum in solidum pro summa decem et Septem marcarum puri et legalis argenti ponderis Constant[iensis] quas etiam marcas totaliter nobis presentibus recognoscimus persolutas et in usus monasterii nostri ut dictum est utiliter esse conversas promittentes bona fide tam de ipsis bonis quoad libertatem quam etiam de redditibus eorundem videlicet quatuor modiorum tritici et octo modiorum avene mensure Constantiensis et viginti quatuor solidorum Constantiensium exceptis pullis et ovis et aliis serviciis conpetentibus ad perpetuam warandiam nos teneri Ipsosque in possessionem dictorum bonorum legitime adeptarum mittimus per presentes ut ipsi ex nunc pro voluntatis sue beneplacito de ipsis bonis ordinent et disponant libere quicquid eis visum fuerit expedire Renuntiamus etiam pro nobis nostrisque successoribus omni iuris auxilio canonici et civilis consuetudini exceptionibus pecunie non numerate et fori privilegiis litteris apostolicis inpetratis et etiam inpetrandis quibuscumque aliis exceptionibus defensionibus per quod vel per quas predictis H et H contra ea que premissa sunt posset aliquod dampnum preiudicium periculum seu vexatio aliqua prevenire Ut autem ea que premissa sunt perpetuo maneant inconvulsa presentes litteras prefatis H et H damus sigillorum reverendi patris domini nostri R dei gratia Constantiensis episcopi et capituli eiusdem ecclesie necnon domini [] abbatis de Wettingen cui inmediate subsumus et nostre [] abbatisse quo et nos conventus usi sumus in hac parte communitas robore in testimonium omnium premissorum Nos R dei gratia episcopus capitulum abbas predicti sigilla nostra rogatu partium presentibus litteris appendimus in testimonium predictorum et specialiter consensus nostri super hoc adhibiti ad evidentiam pleniorem Acta sunt hec Constantie per fratres nostri monasterii procuratores a nobis suis per hoc constitutos videlicet fratrem C dictum Giel et fratrem Wal de Holnstain cum H et H principalibus personis presentibus Erlwino plebano Walt de Lobegge Walt Schambeliero canonicis ecclesie sancti Johannis Constantiensis Vol dicto Giel [] dicto de Lindenberch et H dicto Spizen militibus H de Tettinkouen [] dicto Hower civibus Constantiensibus et aliis quam pluribus fide dignis X kl decembr anno domini MCCLXXV indictione quarta