Charter Document - 04060103
Charter Number: | 04060103 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense IV [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Surrender |
Date: | 1275 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal, Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Omnibus presentem paginam inspecturis innotescat quod cum Rvodolfus de Rorscach miles predium suum in Lanquathvn vendidisset conventui sororum in Prato apud sanctum Gallum quia idem predium domine Wilbirgi uxori sue olim legaverat eo pacto quod vulgariter dicitur lipgedinge ut ipsa venditio debitum sortiretur effectum prefata domina ad petitionem dicti mariti sui cessit et renuntiavit omni iuri quod sibi in eodem predio competebat ad manus nobilis viri Waltheri de Klingin fratris sui recipientis eandem cessionem vice ac nomine sororum predictarum promittens fide data nomine iuramenti quod numquam idem predium repetat vel aliquam per se vel interpositam personam super eo moveat questionem Filii etiam sui Rvodolfus videlicet itemque Rvodolfus et Rvodolfus rector ecclesie in Rorscach tunc presentes similiter renuntiaverunt iuri si quod eis ex spe successionis hereditarie in ipso predio competebat parati nichilominus omnes predicti pater scilicet mater et filii facere et expedire pro posse omnia que sororibus prenominatis ad quietam possessionem venditi sibi predii necessaria et utilia videbuntur quocienscumque ab eisdem sororibus fuerint requisiti astringentes se ad periculum evictionis predii supradicti In cuius facti certitudinem et geste rei memoriam presens scriptum sigillis capituli Constantiensis Walkonis decani et H prepositi sancti Stephani Constantiensis tunc vices reverendi patris domini R electi Constantiensis in remotis agentis gerentium ad peticionem partium extitit roboratum Actum Constantie super curia episcopali ante fores capelle sancti Petri anno domini MCCLXXV feria quarta XVI kl augusti indict III pontificatus domini Gregorii pape decimi anno IIII regni vero domini Rvodolfi incliti Romanorum regis anno secundo Testes interfuerunt dominus Bur prepositus monasterii Augie maioris dominus Bur de Hewin canonicus ecclesie Constantiensis item hii fratres ordinis Predicatorum Cvonradus de Vbirling[in] Wernherus de Augusta Heinr de Biginburc Vol Johcler et frater Rvodolfus Villicus conversus de Lowintal item Walt Volricus et Volricus domini de Kling[in] H de Vriding[in] et Volricus de Vttewiler milites Albertus de Marpach H de Hardegge et Diethelmus dictus Bveler item hii cives Constantienses Heinr Tukwaso C Schallinberc Heinricus Pfeffirhart et H Goldhast item Heinr Scolaris de sancto Gallo dictus Kramer Berhtoldus conversus eiusdem loci et Cvonr dictus Brendli de Lowintal et alii quidam