Charter Document - 04060098

Charter Document - 04060098


Charter Number: 04060098
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1275
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Volricus dei gratia abbas Albertus prepositus necnon conventus monasterii sancti Galli universis Christiane fidei professoribus presentibus et futuris ad quos presens instrumentum contigerit devenire affectum caritatis cum noticia rei geste Quia memorie labilitas que in hominibus consistit plerumque parit discordiam nonnumquam etiam litigia generat et errores inducit idcirco expediens visum est ut ea que inter homines actitantur longevo tempore duratura scripturarum testimonio cum subscriptionibus testium transmittantur ad noticiam futurorum ne per huiusmodi labilitatem memorie erroris materia in posterum suscitetur Noverint ergo universaliter singuli et singulariter universi quos nosse fuerit oportunum quod venerabiles in Christo abbatissa et conventus cenobii de Maggenowe Constantiensis dyocesis curtem que vocatur Schoranshvoba apud Breitenuelt sitam cum omnibus suis attinenciis a Beldino dicto Schoran legitime emptam et conparatam qui eandem curtem a nostro monasterio iure feodi possidebat a nobis pro annuo censu videlicet libra cere ad lumen monasterii nostri annis singulis persolvenda precedente resignatione per ipsum Beldinum in manus nostras facta receperunt iure pleno perpetuo possidendam eidem vero Beldino antedicte abbatissa et conventus curtem suam in Bvron et decimam suam in Soruntal sitas quas idem cenobium iure feodi censualis a nostro monasterio possidebat in reconpensationem et commutationem loco et nomine precii per manum nostram tradiderunt et assignaverunt libere et expresse iure feodali cum omnibus eius attinenciis de cetero a nostro monasterio possidendas Ordinaverunt etiam abbatissa et conventus predicte quod libra cere que de curte antedicta de Bvron ad lumen monasterii nostri annis singulis solvebatur de prefata curte sua que dicitur Schoranshvoba persolvatur deinceps Preterea ne monasterium nostrum in hac commutatione seu recompensatione feodorum deceptum vel predictum cenobium de Maggenowe lucrosum ultra debitum videantur memorate abbatissa et conventus curtem suam dictam Welfersberch ad ipsas proprietatis iure pertinentem cum omnibus eius attinenciis deliberato consilio et unanimi consensu in manus nostras resignaverunt libere et expresse ita videlicet ut eadem curtis a monasterio nostro sicut et alia feoda monasterii quotiens vacare contigerit cuicumque in feodum de cetero concedatur Omnibus autem et singulis que predicta sunt nostrum expressum consensum prebuimus presentibus et prebemus et ad ratihabitionem eorum nos et nostros successores obligamus et astringimus per presentes Sane ad plenariam confirmationem eorum que preordinata sunt renunciatum est utrimque omni actioni exceptioni iure vel non iure competenti repetitioni in integrum restitutioni iuri scripto et non scripto exceptioni etiam doli mali edicto edito vel edendo omni favori legum et canonum et breviter omnibus per que vel per quod ea que preis missa sunt plenum ut dictum est non sortirentur effectum Dat apud sanctum Gallum anno domini MCCLXXV proximo sabbato post festum nativitatis beate virginis indict III presentibus quorum hec sunt nomina Rvodolfus et Diethelmus de Gvttingen Volricus de Ramswach Chvonradus de Annewile milites Johannes de Sturcenekke Wezzelo villicus de Obernberch Volricus Lesti Hugo dictus Feoli Berchtoldus Spitaler Chvonradus dictus Bovngarter Egilolfus filius fabri de Gvmanswile frater Waltherus de Holunstain frater Chvonradus dictus Cimberman frater Heinricus de Gosowe et alii quam plures fide digni Et in huius rei testimonium presens instrumentum sigillorum nostrorum munimine duximus reborandum