Charter Document - 04060081

Charter Document - 04060081


Charter Number: 04060081
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1272
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Honorandis viris et omnium reverentia reverendis domino C de Valk[en]stain et domino B militi fratri suo Hug et Wer de Sciltekke tota fide obsequium et ho[no]rem Super negotio quod ad magistrum Joh scolasticum sancti Galli iam dudum gerim[us] vestrum auxilium postulamus Certi de vestra fiducia et amore confidenter rogamus quatenus pro nostra parte ad ipsum magistrum Joh mediatores esse dignemini et ipsum vob[iscum] ad nos conducere ut coram vobis sue molestie gravamina sopiamus secundum quo[d a] vobis et ipsius beneplacitum habere potuerimus et gratiam invenire Si vero quod absit non venerit vobiscum aliquem sibi de vestra postulatione eligat cui certissime satisfaciemus ad vestrum arbitrium congruenter Val[ete]