Charter Document - 04060077
Charter Number: | 04060077 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense IV [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1272 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Gregorius episcopus servus servorum dei dilecto filio [] decano ecclesie Constantiensis salutem et apostolicam benedictionem Conquesti sunt nobis [] abbas et conventus monasterii de sancto Gallo ordinis sancti Benedicti quod nobilis vir comes Hartimannus de Froburc Hartmannus de Buttinchon Dietericus de Ruti et Bertoldus de Egebotingen milites Constantiensis diocesis super decimis terris debitis possessionibus et rebus aliis iniuriantur eisdem Ideoque discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus partibus convocatis audias causam et appellatione remota debito fine decidas faciens quod decreveris per censuram ecclesiasticam firmiter observari proviso ne in terram dicti comitis excommunicationis vel interdicti sententiam proferas nisi super hoc a nobis mandatum receperis speciale Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint censura simili appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere Dat Laterani id aprilis pontificatus nostri anno primo