Charter Document - 04060074

Charter Document - 04060074


Charter Number: 04060074
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Surrender
Date: 1272
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Universis presentem paginam inspecturis Wernherus humilis abbas de Rvti suumque capitulum ordinis Premonstratensis Constan[tiensis] dyocesis et Heinricus rector ecclesie in Bollingen prope lacum Thvricensem eiusdem dyocesis noticiam subscriptorum Quia omnium habere memoriam et in nullo errare potius divinitatis quam humanitatis existit ideo ea que geruntur ut litibus obvietur et calumniandi materia tollatur scripture testimonio perhennantur Noverint igitur quos nosse fuerit oportunum quod nos bona fide sine dolo fraudis scrupulo et qualibet captione voluntarie libere et expresse renunciamus omni iuri actioni et inpetitioni quod habebamus ratione cuisdam agri et prati sitis in Benninchon que annuatim I quar[tale] tritici mensure Thvricensis que nunc possidet Bilgerinus miles de Wagenberg cum aliis bonis que sibi vendebant [] abbatissa et conventus in Seidenovwa ordinis Cisterciensis predicte diocesis ecclesie in Bollingen solvere consueverunt dicto Bilgerino de predictis agro et prato plenam warandiam prestantes renunciando in integrum restitutioni prescriptioni exceptioni edicto edito vel edendo privilegio inpetrato vel inpetrando omni favori legum et canonum per que predictorum agri et prati venditio sepefato militi facta per memoratam [] abbatissam et conventum posset inpugnari vel aliquatenus revocari cum conditio ecclesie in Bollingen per prefatam abbatissam et conventum sit evidenter meliorata quia iidem michi plebano in Bollingen I marcam argenti ponderis Thvricensis dederunt ad conparandum predium ecclesie memorate annuatim reddens II quar[talia] tritici mensure Thvricensis Protestamur etiam et publice confitemur [] dictum Hechein nulluni ius habere in agro et prato prelibatis quod et idem publice confessus est renunciando omni actioni et iuri si quod in eisdem habere videbatur In predictorum testimonium presens instnimentum sigillis nostris [] abbatis et capituli in Rvti et [] plebani in Bollingen roboramus Dat Rvti anno domini MCCLXXII crastino post Mathie indict XV