Charter Document - 04060071

Charter Document - 04060071


Charter Number: 04060071
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1272
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine domini nostri Iesu Christi amen Ut posteris gestorum veritas transmittatur sapientum docet auctoritas ipsa scriptis autenticis commendari quatenus in defectum testium instrumentorum productiones succedant Licet enim viva vox mortue prevaleat in defectu tamen viventium instrumentorum copia sufficit ad probandum Hinc est quod cum honorandi viri dominus Heinr de Clinginberg prepositus sancti Stephani Constantiensis et magister Heinr de Scafusa canonicus maioris ecclesie ibidem divina compunctione admoniti in capella sancte Katherine sita in curia dicti prepositi divinum intenderent officium instaurare emerunt a nobili viro Hermanno de Bovnstetin milite decimam sitam in Tutewiler solventem quadraginta frusta frumenti pro summa quadraginta marcarum argenti Et quia ipsa decima iure proprietatis pertinebat monasterio sancti Galli petierunt humiliter a nobis Ber dei gratia abbate sancti Galli ut cum eadem decima per plures manus ambularet titulo feudali receptis resignationibus vassallorum eam cum usibus suis memorate capelle sancte Katherine assignare dignaremur quatenus eidem capelle capellanus commodius prefici posset qui in ipsa congruam habens sustentationem divina officia in memoriam instituentium celebraret Nos itaque requisito super hoc consilio et habito consensu unanimi totius conventus monasterii nostri petitionem huiusmodi piam et favore dignam admittendam decernentes habita et comperta resignatione nobilium virorum Waltheri et Volrici fratrum et Volrici de Cling[in] qui immediate eandem decimam in feudum tenebant a monasterio nostro intellecto etiam quod supradictus nobilis de Bovnstetin resignavit ius feudi in eadem decima sibi competens ad manus prescriptorum nobilium de Cling[in] sepe nominatam decimam in Tutewiler donavimus capelle sancte Katherine superius memorate ita videlicet ut in recognitionem proprietatis annis singulis custodi monasterii nostri in festo sancti Galli capellanus prelibate capelle serviens perpetuo persolvat unam libram cere Et ut premissis robur assit perpetue firmitatis presentem paginam nostro et conventus nostri sigillis fecimus roborari Act apud sanctum Gallum anno domini MCCLXXII VII kl april indict XV