Charter Document - 04060070

Charter Document - 04060070


Charter Number: 04060070
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1271
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Utile est et cautum ut quod agitur scripture memorie commendetur Noverint igitur universi quod Heinricus de Furberg miles vendidit monasterio de Maggenowe Cistertiensis ordinis bonum die Rvore vel alio nomine Bvoetinwiler nuncupatum Item idem miles donavit eidem monasterio intuitu retributionis divine utque in ipso monasterio sui memoria perpetuo habeatur bonum Iberg in quo ipse residet et aliud bonum dictum dv Hvobe Et quoniam prefatus miles omnia predicta bona a nobilibus viris comitibus de Toggenburg tenebat in feudo iidem comites Diethelmus scilicet et Fridericus fratres resignatione ipsorum bonorum facta in manibus suis a milite prenotato contulerunt ea monasterio de Maggenowe cum iuris plenitudine in perpetuum possidenda fratre Conrado de Nenzing[en] converso scilicet dicti monasterii eandem collationem vice et nomine sui monasterii recipiente Factum est hoc in Castro Rudeberg anno domini MCCLXXI in vigilia sancti Galli presentibus Johanne et Jacobo fratribus de Lutirberg militibus item Amure de Horwen Heinr vom Huse Heinr dicto Reizer Conr de Glotvn et Walthero Tubelli Similiter et comes Fridericus senior resignatione prenominatorum bonorum facta ad manus suas per militem sepe dictum contulit ipsa bona monasterio memorato in persona fratris C superius nominati Actum est hoc in castro Toggenburg anno et die suprascriptis presentibus Ber de Lobio Vol ab Egge Diethelmo fratre suo Heinr de Bezinkon C ministro [] dicto Sporer et Her de Burreveldin In quorum omnium memoriam et evidentiam prenominati comites de Toggenburg singuli sigilla sua presenti scripto appendi fecerunt