Charter Document - 04060064

Charter Document - 04060064


Charter Number: 04060064
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1271
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ut stabile perseveret et firmum quod ad utilitatem locorum religiosorum et personarum domino famulantium agitur literarum debet adminiculo perennari Noverint igitur universi presentium inspectores quod nobilis vir Lutoldus de Baebing[en] vendidit monasterio de Maggenowe predium suum an dim Bvoele et molendinum Heinrici dicti Buman pro XIII marcis argenti Et quia eadem bona donata fuerant domine Gerhildi uxori sue in donationem propter nuptias que vulgariter dicitur morgingabe ipsa uxor voluntarie cessit iuri huiusmodi quod habebat in illis bonis iureiurando se astringens quod nullo unquam tempore ea repeteret aut prefato monasterio aliquam super ipsis moveret questionem Ad hec Clara filia predicti nobilis renuntiavit etiam iuri successionis hereditarie que sibi in antedicto predio competebat Denique supradictus nobilis in venditione prenotata dedit monasterio de Maggenowe unum mancipium Burchardum videlicet fratrem hvobarii quem a comitibus de Toggenburg tenebat in feudo quibus eum resignavit ipsique eum prenominato monasterio libere tradiderunt Acta sunt hec in pomerio Bebing[en] strata publica anno domini MCCLXXI XV kl octobr Interfuerunt ibi R de Heinrichsberg Her de Burrevelt Ber Huseli et Vol filius suus H de Tannegge Wal de sancto Johanne Vol Shnode H Gir item C Gielo Ber Blaser C de Nencing[en] conversi monasterii supradicti Ut autem suprascripta robur debite firmitatis habeant in posterum venerabilis pater dominus Eber episcopus Constantiensis Fr et Wills fratres comites de Toggenburg et L de Bebing[en] sigilla sua scripto presenti appendi fecerunt