Charter Document - 04060060
Charter Number: | 04060060 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense IV [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Permission |
Date: | 1270 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
E dei gratia Constantiensis episcopus dilectis in Christo [] priorissis et conventibus que de manu nostra regulam beati Augustini receperint vel recipient salutem in domino Officii nostri debito nos urgente ecclesiarum et personarum nostre dyocesis saluti intendere cupimus ad ea tamen specialius debitam sollicitudinem gerere volumus que pia bonorum proposita confovent in quiete regularem disciplinam augmentant et salutem respiciunt animarum Igitur dilecte nobis in Christo filie devotionem vestram affectu benivolo intuentes concedimus quod auctoritate et vice nostra vos priorissa sorores ad professionem recipere possitis cum se ad sollenpne votum regule voluerint obligare Ut autem animarum vestrarum saluti plenius caveatur volumus ut dilecti nobis in Christo [] fratres Predicatores confessores vestri vos ab excommunicacionis vinculo possint absolvere auctoritate nostra quam incurrere potestis siqua vestrum alteri manum inponet vel inposuerit violentiam ratas habentes et gratas ordinaciones quas inter vos dicti fratres fecerint de absolvendo vel instituendo pro tempore priorissa presentibus quamdiu per nostras litteras patentes premissa non revocaverimus valituris In cuius rei testimonium has litteras vobis concessimus sigilli nostri robore communitas Dat Constantie anno domini MCCLXX kl aug