Charter Document - 04060050
Charter Number: | 04060050 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense IV [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quittance |
Date: | 1270 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini amen Berhtoldus dei gratia abbas totusque conventus monasterii sancti Galli universis Christi fidelibus salutem et in domino caritatem Quia ea que contractibus temporalibus geruntur scriptis transmitti posteris consueverunt ne labatur a memoria quod rite et provide est contractum ea que in dei nomine aguntur tanto fortius solidari oportet quanto gravius offenderetur deus si negligentia vel desidia intermitti contingeret que maxima debebant sollercia perhennari Hinc est quod cum contigua nostro monasterio sit capella que Sepulchrum domini nuncupatur in qua sollempnitas sepulture et resurrectionis dominice solet annuo celebrari queque divinis non fuit in tantum officiis insignita ut cottidiana in ipsa missarum officia frequentarentur sed aliquando raro tamen sacerdos ibidem divina celebrabat auctor bonorum omnium qui sua novit obsequia tempore placito promovere Rvodolfo nobili de Palma inspiravit ut eandem capellam aliquibus suis bonis dotare vellet quatenus alicuius subsidio suffragante qui etiam eidem capelle aliqua de suis largiretur in eadem sacerdos cottidie ministraret Decimam itaque in Rorbach quam iure hereditario a nostro tenebat monasterio ad manus nostras libere resignavit ut videlicet prepositus sancti Galli per Burgundiam fructus eiusdem decime decetero recipiens persolvat annis singulis quattuor libras Constantiensis monete sacerdoti in predicta capella ministranti infra octavam beati Galli Volentes igitur pium et honestum dicti nobilis propositum adiuvare et effectui debito mancipare de redditibus monasterii adicimus tantum ut sacerdos ibidem serviens honeste valeat sustentari Statuimus etenim ut prebenda annexa hactenus officio cellerarii monasterii nostri quam tenet iam magister Johannes scolasticus noster cum primum vacaverit sacerdoti in supranominata capella ministranti suisque successoribus perpetuo deserviat et deputata perseveret cum una libra Constantiensis monete sibi adiuncta de bonis nostris in Sitrundorf persolvenda ut sic in universo sacerdos idem decem librarum redditus annuos habeat pro sua sustentatione quinque videlicet per prebendam quattuor de preposito Burgundie et unam de Sitrundorf Medio autem tempore hoc est antequam vacet prebenda pretaxata preter quattuor libras de Burgundia recipiat sacerdos prenominatus ittidem tres libras de Sitrundorf preter illam libram suprapositam annuatim itemque duas libras superaddet prepositus per Brisaugiam monete videlicet Constantiensis de nummis speetantibus ad communem prebendam Vacante autem prebenda cellerarii prenotata remanebunt sacerdoti sepe dicto suprascripti redditus tribus libris de Sitrundorf ad nos abbatem redeuntibus duabus etiam de Brisaugia communi prebende ut antea remansuris Et ne dictus sacerdos pro sua prebenda continue conqueri cogatur actum est et ordinatum de voluntate prepositi per Burgundiam tociusque conventus monasterii sancti Galli ut si prepositus iamdictus qui pro tempore fuerit non persolvat dicto sacerdoti quattuor libras de decima in Rorbach infra octavam beati Galli annis singulis ex tunc teneatur sacerdoti memorato persolvere XX modios tritici mensure sancti Galli infra octo dies ab ipsa octava computandos pro illis IIII libris Quos siquidem modios si infra eosdem octo dies non persolverit ex tunc abbas qui pro tempore fuerit vel decanus si abbas presens non fuerit requisitus per capellanum predictum incontinenti interdicat sepenominato preposito omnem prebendam suam secundum consuetudinem monasterii sibi subtrahendam non restituendam nisi prius dicto sacerdoti de tritico sibi debito plenarie fuerit satisfactum Ceterum et hoc per presentes scire volumus universos quod Waltherus dictus de Kilicheim canonicus sancti Stephani Constantiensis vineamt suam in Bernanch emptam a Dietrico milite de Wichinstain capelle predicte in commemorationem anime sue perpetuam libere resignando tradidit quoad proprietatem eiusdem retinendo sibi pro tempore vite sue usu fructum Sed ad memoriam donationis annis singulis eidem sacerdoti unam sovmam vini de ipsa vinea assignabit nisi forte fortuna contraria una sovma non posset colligi in vinea memorata Et quia in omnibus suprapositis cautum est utilitati sacerdotis sepefati honus etiam voluntarie recipiat prebende sue annexum hoc est quod personaliter eidem capelle deserviat cottidiano officio horis canonicis et missa prout hec consueverunt in aliis territorii nostri capellis et ecclesiis expediri Ad chorum etiam nostrum veniat sicut et alii prebendarii prebendam de nostro refectorio recipientes ubi etiam tropos super introitum offertorium et communionem cantet cum sibi adiuncta persona Interesse quoque debet misse beate virginis sicut mos est decantande In absentia confratrum nostrorum vel minutione ad chorum veniat prout ei demandatum fuerit per priorem In parasceve ad salutationem crucis decantet Popule meus et versus Crux fidelis In processione paschali sacerdoti eucharistiam in calice portanti assistat ipsum sicut necesse fuerit adiuvando Hec omnia prenotata per se vel per alium ad hoc ydoneum tenebitur expedire Denique hanc etiam conditionem adicimus de communi nostri omnium voluntate ut si per nos abbatem et conventum vel ab altero nostrum decimam in Rorbach prelibate capelle collatam per nobilem virum R de Palma militem in totum vel in partem distrahi vel quocumque titulo alienari contingeret sine voluntate dicti nobilis heredumve suorum vel successorum legittimorum ad ipsos decima eadem revertatur omni eo iure quo ipsam tenuit dictus nobilis tempore sue collationis et resignationis Preterea si dicte capelle quociens eam vacare continget nos abbas vel quilibet noster successor infra decem septimanas a tempore vacationis et nostre scientie de sacerdote non providerimus dicta decima etiam prout proximo suprascriptum est ad suum collatorem revertatur suosve heredes et successores Post supradicta autem omnia quod oblivioni videbatur traditum adicimus ne divinum cultum in capella predicta deficere contingat statuentes ut capella predicta nulli confratrum nostrorum decetero committatur aliquatenus officianda sed clerico seculari qui constringatur subtractione proventuum officiare capellam et choro debita persolvere iuxta formam superius annotatam Qui etiam feria secunda pro defunctis et feria quinta pro vivis immemoriam dicti nobilis et uxoris sue sibique attinentium missas celebrare septimanis singulis non ommittat Quod si diebus eisdem commode fieri non possit aliis diebus competentibus expleatur Ut igitur prescripta omnia robur debite firmitatis optineant imperpetuum nequeantque alicuius prave suggestionis aut cavillationis ingenio irritari nos abbas et conventus prenominati presens instrumentum fieri mandavimus illud sigillorum nostrorum munimine roborantes subscriptionem nominum nostrorum singulorum et etiam testium apponi facientes Nos Berhtoldus abbas Ernestus decanus Rvomo custos Rvedegerus Volricus Hainricus et Hugo presbiteri item Volricus Hainricus et Albertus dyaconi item Hainricus Fridericus et Hainricus subdyaconi Burchardus et Waltherus prespiter prebendarii sancte Fidis Waltherus presbiter et Waltherus de Kilichaim et Andreas de Willeberch prebendarii sancti Leonhardi Conradus presbiter sancti Oswaldi Dietricus et Ebirhardus vicarii sancti Laurentii Waltherus rector ecclesie de Swarzinberch magister Volricus quondam scolasticus magister Johannes modernus scolasticus et alii plures Actum in monasterio nostro anno domini millesimo CCLXX