Charter Document - 04060049

Charter Document - 04060049


Charter Number: 04060049
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1269
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Omnibus presentem paginam inspecturis innotescat quod nos Ber dei gratia sancti Galli abbas attendentes grata servitia que nobilis vir L dominus de Reginsberg nobis et ecclesie nostre frequenter impendit sibi in Stipendium dotis filie sue quam Alberto de Griessinberg consanguineo nostro maritavit XL marcas argenti de consensu conventus monasterii nostri duximus largiendas Pro quibus utique marcis eidem Al XL modios tritici mensure oppidi nostri de Wile titulo pignoris obligamus in curiis nostris Tunretun et Altorf annuatim percipiendos donec ipsa pecunia fuerit persoluta In cuius obligationis certitudinem presentem cartam nostro et conventus nostri sigillis fecimus communiri Dat apud sanctum Gallum anno domini MCCLXVIIII II kl decembr indict XIII Romana sede vacante