Charter Document - 04060047

Charter Document - 04060047


Charter Number: 04060047
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1269
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine domini amen Future litis actioni et dolis renunciatur cum acta res memorie litterarum commendatur Proinde nos Wl et C fratres de Marcdorf ad noticiam omnium huius etatis et successore posteritatis duximus perferendum quod curiam in Lienbach sitam quam chelhof usitato nomine vocant senior Harrer qui nobis iure proprietatis attinet iusto emptionis tytulo a Cunrado milite de Ebersberc pro sedecim marcis argenti cum nostra permissione et consensu comparavit provide sibi cupiens cavere quod disparitas conditionis inter supradictum militem et se ipsum aliquas exceptiones contra ius possidendi generaret memoratus miles venerabili Ber abbati sancti Galli sicut promiserat resignavit et nobis feodali conferri iure procuravit Nos vero fidelitatem suam et servicii onus nobis exhibiti et exhibendi attendentes ipsi sepe dicto Harrario contulimus et eo petente ne quisquam de suis liberis exhereditabitur cum diem clauserit extremum masculis et feminis equa sorte ipsum feodum sepius nominatum in communi annuimus possidendum Huius autem beneficium concessionis ne quis sub simulande oblivionis mendatio attemptet violare presencium caucionem pluries dicto dedimus nostro sigillo munitam ad securitatem Acta sunt hec in hac nostra villa Marchdorf presentibus omnibus civibus honestioribus anno domini millesimo CC sexagesimo nono indictione XII