Charter Document - 04060038

Charter Document - 04060038


Charter Number: 04060038
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1269
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Bertoldus dei gratia abbas totusque conventus monasterii sancti Galli dilectis in Christo sororibus [] abbatisse et conventui monasterii de Veltpach ordinis Cysterciensis Constantiensis diocesis salutem in omnium salvatore Licet res ecclesiasticas alienari non liceat non tamen prohibitum intelligitur res huiusmodi quea laicis detinentur ad usum ecclesiasticum revocare Ius enim canonicum libenter amplectitur si quod est spirituale vel spirituali annexum a laico ad ecclesiam revertatur Quapropter volentes vobis licitum non denegare subsidium curiam in Thvshein et curiam in Sneith sitas iuxta Gerlikon quas Burchardus dictus Leo de Zvchenrieth et uxor sua Elysabeth a nobis et monasterio nostro in feodum tenuerunt de quibus spes non erat aliqua quod aliquando ad usus nostros rediture forent emptas ab eisdem per vos pro nonaginta sex marcis argenti puri et legalis post resignationem debitam usque ad manus nostras prehabitam vobis et monasterio vestro intuitu retributionis divine utque cultus divinus apud vos augeatur assignamus et donamus cum omni iure districtu pratis pascuis silvis viis et inviis aquis aquarumve decursibus agris cultis et incultis aliisque pertinentiis suis omnibus perpetuo possidendas sub annuo censu videlicet ab utraque curia fertonem cere quos monasterio nostro in festo sancti Galli tenemini annis singulis assignare Ut autem predicta donatio nostra vobis et monasterio vestro proficiat perpetua firmitate subnixa nos eandem appensis presenti scripto sigillis nostris abbatis scilicet et conventus de communi omnium nostrum beneplacito duximus roborandam Iniciata sunt hec apud sanctum Gallum et consumata sunt hec in Wile anno domini MCCLXIXIIII kal aprilis indict XII coram testibus ad hoc vocatis videlicet Walthero capellano nostro dicto Lesti H viceplebano in Wile clericis Heinrico dicto Leone milite Volrico de Mose Hartmanno de Brahsperch Petro rectore scolarium in Wile C scolare domini abbatis Burchardo de Alospach Burchardo de Helfoltswiler et aliis quam pluribus tam clericis quam laicis presentibus in domino feliciter amen