Charter Document - 04060037
Charter Number: | 04060037 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense IV [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1269 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Universis presentem paginam inspecturis Vol dei gratia abbas loci Heremitarum ordinis sancti Benedicti Const[antiensis] diocesis in perpetuum Quia omnium habere memoriam et in nullo errare pocius divinitatis quam humanitatis existit ideo ea que geruntur ut litibus obvietur scripture testimonio perennantur Noverint igitur quos nosse fuerit oportunum quod Albertus miles villicus de Vrinkon mansum in Wagin annuatim reddentem XIII frusta mensure Turicensis quem a nostro monasterio iure feodali possedit Jud abbatisse et conventui in Wrmispach ordinis Cisterciensis eiusdem diocesis pro mansu dicto Gebreitila quem eedem abbatissa et conventus prope Vrinkon habebant a nostro monasterio pro censu dimidia libra cere ponderis Turicensis nobis annuatim persolvenda consencientibus liberis suis Alberto et Diethelmo et resignantibus voluntarie donavit tradidit seu permutavit cum silvis pratis nemoribus pascuis cultis et incultis et omni iure ad ipsum mansum spectante sic quod ipse miles mansum Gibreitila a nobis et nostro monasterio iure feodali decetero possidebit dicta vero abbatissa et conventus mansum Wagin a nostro monasterio sine dolo et fraudis scrupulo iure hereditario pro annuo censu videlicet dimidia libra cere ponderis Turicensis nobis annuatim in nativitate beate virginis persolvenda libere et pacifice perpetualiter possidebunt iure feodali ad mansum dictum Gibreitila translato nostro et conventus nostri ad hoc accedente consensu libero et expresso adhibita omni sollempnitate que in talibus seeundum ius et consuetudinem terre adhiberi consuevit Premissa etiam abbatissa et conventus quia mansus Wagin melior est mansu Gibreitila sibi superaddiderunt et tradiderunt X marcas argenti ponderis Turicensis quas sibi confitetur esse plenarie persolutas In cuius rei testimonium ne presens contractus a quoquam valeat in posterum inpugnari vel etiam revocari pecierunt et obtinuerunt presens instrumentum sigillis nostro videlicet abbatis et conventus nostri et dicti militis roborari Dat in loco Heremitarum IIII non marcii anno domini MCCLXIX indict XII Hii interfuerunt Grifenberg Wernherus prior de Rvti sacerdos abbatissa de Wrmispach et Vetcha celleraria et Ber conversus eius Bur et H servientes eius Anna uxor dicti militis Gerdrudis ancilla sua liberi sui et tota familia Hii interfuerunt apud locum Heremitarum magister Rvodolfus scolasticus loci Heremitarum rector ecclesie in Vfnovwa Volr dictus Herinch clericus Chvonradus de Walgeringen monachus eiusdem loci Heinr de Mvnstern Nicolaus villicus H de Vriberch milites Wernh Ekkol Heinr Lufel Heinr de Chaltebrunnon burgenses oppidi in Raprechtswile et alii quam plures fide digni de conventu et alii