Charter Document - 04060035

Charter Document - 04060035


Charter Number: 04060035
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1269
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Virtutis et honestatis opera ideo scriptis annotantur ut et quod agitur ratificatur et alii ad virtutis opera similiter provocentur Igitur Ruomo custos regine virginum suffragiis adiuvari desiderans octavam nativitatis eius que nullam hic habebat celebritatis memoriam obtinuit deinceps festive celebrari stoupum ipso die dari instituens de bonis in Brisaugia que a possessoribus ipsorum iuste et rationabiliter erant ad preposituram eiusdem pagi in perpetuum pertinenda Item alium stoupum de bonis eisdem in anniversario domini Marquardi plebani de Vlma fratris sui et item tertium stoupum in anniversario magistri Iohannis Scolzstete dari constituit domino Bertholdo abbate et toto conventu voluntarie consentientibus in premissa Dicuntur autem ipsa bona in Weuelli cum suis pertinentiis et solvuntur annuatim II lib XVI solid et VI den Brisaugiensis monete Actum anno domini MCCLXVIIII