Charter Document - 04060029
Charter Number: | 04060029 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense IV [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Protection |
Date: | 1268 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini amen Ut pietatis opera locis et personis religiosis facta firmitate debita non frustrentur dignum et pium est ea scripture munimine solidari Igitur venerabiles in Christo dominus Albertus dei gratia abbas totusque conventus monasterii Augensis ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinentis recognoscentes provide ac salubriter deo placitum esse nec bonis aliquibus displicere si bona monasterii sui a laicis possessa que vix aut numquam ad usum ipsius monasterii reditura sperantur de manibus eorundem laicorum devolvi sinerent ad personas domino famulantes indulserunt olim religiosis sororibus [] abbatisse et conventui monasterii de Maggenowe Cisterciensis ordinis intuitu divine retributionis et ut participationem bonorum omnium que per eas fiunt eo amplius consequerentur quod possent de bonis predictis a laicis possessis adipisci per emptionem seu donationem usque ad decem mansus tantum et tenere in perpetuum sub annui census prestatione sicut in instrumenta huiusmodi indulgentiam continente apparet evidenter Adeptis itaque primitus bonis in Wuluikon que vendidit Guntrammus quondam miles de Spiegilberg deinde bonis in territorio ville de Stekboron emptis ab Hugone de Langinstein et item vineis in Ermvoeting[en] quas vendidit Volricus quondam de Salunstein itemque curia de Mettindorf quam dedit Conradus dictus Gielo de Glatteburg miles tandem cum Albertus miles de Hertin dictus Hune crucesignatus volens transfretare in subsidium Terre Sancte vendidisset abbatisse et sororibus prenominatis curiam suam in Hertin cum Castro et attinentiis suis omnibus et curiam in Mose cum decima necnon et tria mancipia Conradum scilicet de Mose cum fundo in quo residet et Gerdrudim neptem eiusdem itemque Heinricum de Mose super creverunt redditus trium librarum et mancipia predicta ultra summam decem mansuum superius concessorum Pro quibus utique redditibus et mancipiis cum preconcessis decem mansibus sub censu primitus imposito licite in perpetuum obtinendis prefatus Al crucesignatus impetravit a domino abbate et conventu prescripti monasterii Augensis novam gratiam et licentiam specialem Census autem qui solvi debet monasterio Augensi de possessionibus prenotatis est una libra cere domino abbati una libra thuris et unum corporale custodi iamdicti monasterii in nativitate beate virginis annis singulis persolvenda In quorum omnium evidentiam et robur firmitatis perpetue presens scriptum domini abbatis et conventus premissorum sigillis communitum monasterio de Maggenowe est in nomine domini assignatum Dat Augie anno domini MCCLXVIII non ianuar pontificatus domini Clementis pape IIII anno III