Charter Document - 04060026

Charter Document - 04060026


Charter Number: 04060026
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1268
Date type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Universis presentem paginam inspecturis Bertholdus dei gratia abbas Ernestus decanus Rvomo custos totusque conventus monasterii sancti Galli in omnium salvatore salutem cum noticia subscriptorum Si personas deo famulari cupientes ut quod feliciter intendunt adimplere valeant adiuvamus opus deo placitum confidimus operari Cum igitur Covnradus miles Engilburg uxor sua et Burchardus frater eius nati Rvodolfi Gielonis de Glatteburg ecclesie nostre ministerialis divina illustratione permoti seculum relinquere et in monasterio de Maggenowe Cistertiensis ordinis tradere se vellent observantie regulari supplicarunt nobis cum magna precum instantia quatenus propter deum recognoscere dignaremur humaniter quod ipsi prefato monasterio existerent nimis onerosi nisi de bonis paternis portio pro sustentatione ipsorum congrua sequeretur eosdem Nos itaque propter eum qui dat omnibus affluenter et non inproperat supplicationem ipsorum admittentes favorabiliter recepta primitus ab eis quorum intererat resignatione bonorum feudalium curie videlicet in Oberndorf in Helfinberg curie inferioris et superioris in Brvewiler curie et quarte partis alterius curie in Burrewalt cuiusdam boni item advocatiarum in Waltistal Geriswiler Vinstirbach Shuniberg Harfistal Shneital et Morshvobe item in Eilgov de curia celleraria prope ecclesiam sita redditus IIII modiorum tritici II maltrorum avene mensure de Winterture ii porcorum valentium xx sol[idos] et duarum ovium valentium vi sol[idos] monete Constantiensis ea omnia cum integritate et pertinentiis suis contulimus monasterio predicto de Maggenowe sub annuo censu unius libre cere custodi monasterii nostri in festo sancti Galli assignande in perpetuum possidenda renuntiantes generaliter omnibus actionibus et exceptionibus per quas prenotata collatio nostra posset calumpniari in posterum vel aliquatenus irritari presens scriptum facientes in evidentiam premissorum omnium sigillorum nostrorum appensione muniri Act apud sanctum Gallum anno domini MCCLXVIII VII kl april indict XI pontificatus domini Clementis pape IIII anno IIII