Charter Document - 04060022
Charter Number: | 04060022 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense IV [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1267 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Universis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis H comes de Montfort et [] sua coniux noticiam subscriptorum Noscant igitur tam presentis temporis homines quam futuri quod R comes de Raprehtswile contulit domui sancte Marie virginis in Ruti aream sitam in Heslibach in litore apud lacum Thuricinum in remedium anime sue et parentum suorum quam donationem nos gratam et ratam presentibus inperpetuum habituros profitemur Et ut hec firma et inconvulsa permaneant presentem cedulam eidem conventui tradidimus sigillorum nostrorum munimine patenter communitam Actum anno domini millesimo ducentesimo LXVII indictione decima