Charter Document - 04060015

Charter Document - 04060015


Charter Number: 04060015
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1266
Date type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Albertus dei gratia abbas monasterii Augensis venerabilibus et in Christo dilectis [] abbatisse et conventui monasterii de Maggenowe ordinis Cystertiensis salutem et perseverantem in dei obsequio voluntatem Quotiens opus agitur pietatis dignum est scriptis id memorialibus roborari ut et quod agitur stabile perseveret et alii provocentur exemplo simili ad virtutem Recogitantes igitur nos olim intuitu retributionis divine et ut participationem bonorum omnium que apud vos fiunt specialius consequeremur vobis de communi consensu et unanimi voluntate totius conventus nostri monasterii indulsisse ut possetis de possessionibus ad ius et proprietatem predicti monasterii nostri pertinentibus per donationem seu emptionem acquirere et licite ad usus vestros retinere usque ad summam decem mansuum sicut in instrumento vobis et monasterio vestro super hoc a nobis dato continetur ecce curiam sitam in Mettindorf quam tenuit ab ecclesia nostra illustris vir R comes de Habesburg in feudum eratque ab eodem comite Conr miles dictus Giel de Glatteburg infeudatus de eadem post resignationem debitam factam ab eisdem feudatariis aliisque habentibus ius aliquod in ipsa in manibus nostris vobis et monasterio vestro donamus et assignamus in nomine domini cum omnibus pertinentiis suis computandam in summa predictorum decem mansuum et sub annuo censu olim eisdem mansibus imposito in perpetuum possidendam sperantes id tanto licentius ac salubrius fieri quanto confidentius divine maiestati complacere novimus si id quod est spiritale aut spiritali annexum de manibus laicorum ad usum ecclesiasticum revertatur In cuius rei testimonium et robur firmitatis perpetue presentem cartam vobis damus sigilli nostri robore communitam Actum et datum apud sanctum Gallum VIII kl ianuar anno domini MCCLXVII inchoante indict X pontificatus domini Clementis pape IIII anno secundo