Charter Document - 04060014

Charter Document - 04060014


Charter Number: 04060014
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1266
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Reverendo in Christo domino et amico suo Al dei gratia abbati Augensi R comes de Hapspurc lantgrauius Alsatie obsequiosam ad queque beneplacita voluntatem Cum honorabilis vir et in Christo devotus C de Glathburc miles filius R de Glathburc dicti Giel devotionis sue causa feodum quod a nobis in villa Methindorf tenet in feudum monasterio Maggnovwe donare intendat et nos idem feudum a vobis et monasterio vestro in feudum teneamus supplicavit nobis predictus C ut feudum sepe dictum sue dilectionis intuitu in manus vestras resignare vellemus ut donatio sua per vos robur plenissimum obtineret Nos igitur eiusdem C precibus inclinati antedictum feudum cum suis attinentiis in manus vestras libere resignamus renuntiantes ex nunc omni iuri nobis in eodem feudo competenti Cuius rei gratia vobis presentes et patentes transmittimus sigilli nostri munimine roboratas Acta sunt hec in Wile anno domini MCCLXVI indictione X XVII kal ianuarii