Charter Document - 04060011

Charter Document - 04060011


Charter Number: 04060011
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1266
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Universis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis Ber dei gratia abbas sancti Galli ordinis sancti Benedicti Constantiensis dyocesis salutem in omnium salvatore A prudentibus est previsum ut quicquid ad usus piorum hominum agitur ad precavendam cuiuslibet litis materiam in scripti seriem redigatur Notum sit igitur tam presentibus quam futuris quod cum Waltherus de Eilgvv ecclesie nostre ministerialis Gerdrud uxor sua Eber frater iam dicti Waltheri et Adelheid uxor eiusdem Eber una cum omnibus suis pueris curiam dictam Buscenhusen Hermanno de Landenberch apud locum dictum Tossegge sub omni iure quod ad eandem curiam pertinet contulissent presentibus Hen de Bernegge Hen de Werdegge Alberto de Vrincon Berengero de Landenberch militibus Vol plebano in Tvnrtvn Cvonrado de Slatte Idem Her iam dictam curiam sibi collatam nobis nomine monasterii nostri libere conferebat Nos vero deinde predictam curiam cum omnibus suis attinentiis ad instantiam predictorum videlicet Walth de Eilgvv Eber fratris sui necnon Her de Landenberch conventui sororum in Wintertur sub regula sancti Augustini deo famulantium Constantiensis dyocesis de consensu totius nostri conventus pro censu cere quarte partis unius libre monasterio nostro singulis annis in festo sancti Galli persolvende perpetuo iure censualis feodi concessimus possidendam dictamque curiam per manus Nicolai militis de Girsberch sororibus transmisimus antedictis Acta sunt hec apud locum dictum zer Lovbun iuxta villam dictam Erchingen in placito seu colloquio generali anno domini MCCLXVI III idus iulii indictione IX astantibus Cvonr de Wartenberch et fratre suo dicto Struz nobilibus Berengero de Landenberch Nicolao de Girsberch Egbrehto de Schafusa R advocato de Frowenvelt militibus Ut autem presens factum maiorem habeat in perpetuum firmitatem presentem paginam sigillo nostro et sigillo conventus nostri fecimus consignari