Charter Document - 04050436
Charter Number: | 04050436 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1211 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Honestis petentium desideriis pium est accedere et ad eorum preces aures faciles inclinare Ego igitur Ovdalricus divina favente gratia abbas sancti Galli utilitatem ecclesie cui deo auctore presideo considerans ad preces Heinrici decani totiusque conventus villicationis officium in curia Rorscach quod iam diu vacabat prebende fratrum confero ut ea que in eadem curia fratribus sunt constituta per cellerarium possint facilius expediri Quicquid igitur administrationis ad illud spectat officium a cellerario in perpetuum gubernetur Et ut hec magis illibata ac inconvulsa permaneant una cum fratrum consensu de his que villicationis officio attinebant octo scilicet modus tritici ac duodecim spatulis porcinis statui ut in dedicatione principalis ecclesie fratribus pisces caseus et panis a cellerario ministretur Actum publice in capitulo monasteni sancti Galli universo conventu presente Heinrico decano et Rovdolfo preposito Ludevvico portario ac ceteris fratribus presentibus anno dominice incarnationis MCCXI indictione XIIII anno pontificatus domini pape Innocentii tertii XIIII domino Ottone Romanum imperium gubernante anno secundo et advocato ecclesie sancti Galli existente Interfuerunt etiam huic constitutioni de Rorschach familiares curtis prenominate Chovnradus item Chovnradus Heinricus Walth Deo gratias amen