Charter Document - 04050434

Charter Document - 04050434


Charter Number: 04050434
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Award
Date: 1210
Date type: Internal, A.D., Feast, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine domini Iudices sancte Moguntine sedis quum in causa que vertebatur inter abbatissam de Zurero ex parte una et Vlricum comitem de Quiburg et Rudolfum nobilem de Raprehcteswilere feodetario eius ex altera super patronatu ecclesie in Rumelanc et iure presentandi alternatim iudices quos eiusdem cause et et utriusque partis allegacionum auditores et attestacionum receptores diffinitoria nobis reservanda constituimus partes cum attestacionibus et allegacionibus quibus pars utraque coram eisdem renuntiavit ad nos remiserunt et quia procurator predictorum videlicet comitis et R nobilis suas nobis attestaciones quas se ab auditoribus coram nobis recepisse fatebatur noluit presentare et ne alterius partis attestaciones nobis presentatas aperrientur appellavit appellacioni non deferentes dicte abbatisse ius presentandi alternatim in ecclesia supradicta sicut per privilegium et per testes probatum est per sententiam adiudicamus et clerico Henrico presentium latori quem ipsa abbatissa ad ecclesiam eandem presentavit possessionem eiusdem adiudicamus auctoritate sedis Moguntine sub excommunicacione precipientes ne aliquis hominum contra iusticiam in sua possessione et iure vel abbatissam vel clericum presentatum molestare presumat Actum est anno domini MCC decimo tercio decimo anno pontificatus domini Innocentii pape tercii presidente sancte sedi Moguntine domino Sifrido venerabili archiepiscopo et est factum in claustro sancti Martini proxima sexta feria post festum Killiani