Charter Document - 04050431

Charter Document - 04050431


Charter Number: 04050431
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1209
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis amen Ego Conradus dei gratia Constantiensis ecclesie episcopus Quia memoria hominis propter virus quod hostis ille antiquus in primos parentes et posteros suos callide transfudit caduca et labilis habetur ne gestarum rerum notitia processu temporis evanescat et pereat antiqua discretorum virorum prudentia literarum indiciis statuit eas eternari Declaretur igitur tam presentibus quam post futuris omnibus bone voluntatis hominibus qualiter Hugo comes de Monteforti et carnalis frater eius Ruodolfus videlicet palatinus de Tuwingin et mater eorum predium quoddam eorum in Breitinowe situm cenobio sancti Johannis vicinum eidem monasterio scilicet sancti Johannis Baptiste ad usus et prebendam fratrum et totius eiusdem loci collegii consentientibus duobus militibus de Gandirswilare scilicet Etichone et Liutoldo qui eandem terram iure feodali de manibus iamdicti comitis et fratris sui possederant pro remedio animarum suarum et parentum suorum libero consensu nullisque reclamantibus et legitima donatione contradiderunt Postmodum decurso iam longo tempore cum eadem terra ex divisione hereditaria comiti scilicet Hugoni de Monte forti contigisset contra rationabiliter celebratam donationem venire attemptans ipsorum patrimonium a monasterio abstrahens sue violenter et absque iuris medio vendicavit potestati Chuonradus vero tunc temporis eiusdem loci abbas videns monasterium suum iure suo quod in pretaxato predio habuit per iniuriam et violentiam penitus esse destitutum sedem apostolicam suam prosecuturus iniuriam adiit et dominum Reinherum episcopum Curiensem et Berhtoldum abbatem loci Heremitarum et prepositum sancti Lucii in Curiensi civitate in hac causa iudices obtinuit Convocatis itaque partibus ipse abbas in presentia iudicum et aliorum quam plurium venerabilium virorum sepe dictum predium per Septem testes ydoneos et synodales scilicet ipsius comitis ministeriales legitime ab ipso evicit Quorum septem testium nomina sunt hec Dietricus Hermannus Burchardus et filius suus Burchardus de Monteforti Bilgerinus de castro Brigantino Vuernherus de Sigseuis Ebirhardus vulgari nomine Schecho Comes autem tam sollempne et rationabile testimonium pro parte abbatis minime intuens indebita molestatione et iniuriis in hac causa ipsum abbatem et fratres suos nihilominus inquietavit Unde ipse abbas consilio salubriter habito LX et VII marcas argenti sepe dicto comiti et aliis viris ex iussione ipsius contulit per quam pecuniam ipsum comitem ad hoc induxit ut iuri suo quod in sepe dicta terra se habere asseruit publice et coram plurimis viris principibus et magnatibus clericis et militibus penitus abrenunciavit et antiquam donationem confitens predium super quo lis agitabatur docta verborum sollempnitate omnique legitimatione adhibita memorato monasterio reliquiis eiusdem loci presentibus rursus contradidit advocatiam sibi retinens quam nunquam nisi iuxta petitionem abbatis de manu sua debet alienare et ipse abbas et sui successores de eodem iure advocaticio sex libras piperis ipsi comiti annuatim persolvere tenentur Facta est hec secunda donatio et litis omnimoda sedatio anno dominice incarnationis MCCVIIII ind XII anno decemnovenalis cicli XIII epactis XII concurrentibus III dominicali litera DVIII kl iulii presentibus nobis anno electionis nostre I presidente sedi apostolice Innocentio III anno apostolatus eius XII regnante gloriosissimo Romanorum rege Ottone anno regni eius I in nemore iuxta locum qui vocatur Mulibach in pago Turgou Ne autem tam rationabilis donatio et litis congrua sedatio a protervis malignorum incursibus in posterum valeat attemptari vel ullo modo inmutari vel etiam oblivionis caligine obumbrari ad futurorum notitiam impediatur transferri hanc paginam fecimus inde conscribi et sigilli nostri testimonio roborari Testes qui huic secunde donationi et litis omnimoda sedationi interfuerunt sunt hii Volricus electus sancti Galli Heinricus abbas Augensis ecclesie Vuernherus abbas de Vischina Volricus de Castello Vuernherus de Superiori Cella in Augia regali Vuernherus de Arbona Constantienses canonici Albertus plebanus de Vuila Vuernherus plebanus de Stekkeborn Egilolfus plebanus de Vualtkilche et alii quam plures clerici et laici scilicet comes Diethalmus iunior de Togginburch Vualtherus advocatus de Klingin Ebirhardus de Burgilun cum filio suo Berchtoldo Albertus de Bussenanch cum filio suo Alberto Rovdolfus Volricus Heinricus carnales fratres de Gutingin Rovdolfus et Heinricus camales fratres de Wunninberch Volcmarus de Geinwilare Ebirhardus de Spiegilberch Simon de Muntalt Rovdolfus de Sitewalt ministeriales scilicet Rovdolfus et Hermannus carnales fratres de Arbona Rovdolfus de Steinache Berchtoldus de Anniwilare Fridericus et Vuernherus de Schoninberch Albertus de Heidoltiswilare cum filio suo Vuezilone Vuezilo dapifer de Hugoltishouen Rovdolfus de Vuinterture Chuvnradus Giel Vualtherus de Eilgou Ebirhardus et Vualtherus carnales fratres de Bichilnsee Beringerus de Lanninberch Egilolfus et Heinricus carnales fratres de Valkinstein Volricus dapifer sancti Galli cum filio suo Volrico ministeriales de Monteforti scilicet Dietricus Volricus Hermannus Burchardus Ruodegerus de Nuwinburch Grossus ministeriales de Togginburch scilicet Burchardus et Liutoldus de Lapide Heinricus et Burchardus de Tuscinanch Ruodolfus de Bochislo Arnoldus de Heitinowe Berchtoldus Fantilie et alii quam plures In domino feliciter amen